Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.02.02)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 5. August 2015, 15:58 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.02.02
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.319-320
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime.

Verum est me oblitum esse iconem tuam Barometri nuperae meae epistolae adjungere,[1] nunc eam reddo gratias pro communicatione agens maximas veniamque commissae meae incuriae et festinationis insimul petens. Tabulam meam ex Logarithmica supputatam nondum absolvere potui, sed ita agam ut post octiduum certo eam ad Te mittere possim. Gratias quoque habeo pro communicatione tomi Tertii Actorum trivoltiensium[2] quem mihi transmisisti, Inveni ibi quod quaesiveram diu, viz. Saurini Schediasma de Iride[3] quod apprime prolixum invenio in re quod tribus fere lineis expediveram in meo quod circa idem subjectum publicavi. In animo mihi est ad thermas Fabarias hac aestate proficisci, quapropter et Te etiam rogandum duxi num quid talem curam expellendam.[4] File icon.gif Virium debilitati in externis membris qua Coeteroquin sanus laboro, utilem et proficuam censeas. Perpetuam enim in membris sentio lassitudinem et debilitatem ut crederem puerum decenn[alem] majore me ipso robore pollere. Quapropter Tuum imprimis Consilium hac in re praestolor, cum certus sim earum Thermarum vires et effecta Tibi apprime nota esse. Hisce Vale Vir Clarissime et me amore Tuo dignare Cel. Nominis Tui Addictiss. Hermannum

Basileae 2 Febr. 1707.


Fussnoten

  1. $Kommentar
  2. $Bibliogr.
  3. $Bibliogr.
  4. Im Manuskript steht "expellendae".


Zurück zur gesamten Korrespondenz