Bernoulli, Johann I an Volder, Burchard de (1706.05.08)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 7. Februar 2017, 13:00 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Volder, Burchard de, 1643-1709
Ort Basel
Datum 1706.05.08
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 675:Bl.189-190
Fussnote



File icon.gif Celeberrimo Viro

Burchero De Volder

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Accepi ante aliquot dies litteras Tuas VIII Marti datas juxta Orationem Tuam valedictoriam[1] quam mihi mittere dignatus es, et pro qua debitas ago gratias. Legi illam ea voluptate qua omnia quae limatissimum sapiunt judicium legere consuevi; utinam mihi quoque frui daretur otio illo litterario, Tibi tantopere laudato; uberiores sane fructus promitterem ex meditationibus quibus unice tunc vacare possem, quam ex negotiis quae ad Tyronum arbitrium disponere cogimur, trivialia[2] tantum inculcando eaque aliis continuo succedentibus ad fastidium iterando; in nostra hac praesertim Academia, ubi ob plerorumque discipulorum maturam aetatem et judicium nonnisi puerilia fere mihi peragenda sunt; ut vel hac de causa, stationem aliquam extraneam iterum optarem, adeo hic mihi omnia sordent; de qua re quominus hactenus potuerim cogitare nihil mihi defuit praeter sonticam aliquam rationem quam apud Parentes aliosque qui me aegre dimitterent praetexere possem: Puto autem mox aliquem se mihi praetextum oblaturum, quo obstacula quaevis summovere licebit; File icon.gif foret, fateor, secundus abitus difficilis et molestus non tantum propter uxorem et liberos qui me patrem constituunt jam satis numerosae familiae, sed inprimis ideo quod valedicendum esset in perpetuum Parentibus, cognatis et Patriae sine ulla reversionis spe quod utique durum est. Tibi interim Vir Cl. hanc meam mentem volui aperire, sed tamen adhuc silentio committendam; ut cum nullus hucusque successor Ordinarius Tibi suffectus sit, mihi quantocyus scribere digneris, an ex Tua commendatione aliqua mihi vocationis spes supersit, et quales conditiones sperandae; nosti vero haud dubie illas quas Trajectini postremo mihi obtulerunt; Non crediderim Trajectinos nunc alium desiderare Professorem mathes. et philos. postquam Cl. Serrurierium Tuum quondam discipulum vocarunt, res haud dubie satis feliciter et ex voto gerentem; quare illos mei jam oblitos esse facile colligo, eoque magis quod Cl. Burmannus jam a longo tempore ad ultimas meas ad se datas nihil respondit.[3] Non aegre adducor ut credam quod scribis Johannem Keill Scotum Vestris vehementer commendatum fuisse a Comite Pembrokiae, Newtono, Gregorio, hos enim omnes singulari modo obstrinxit; nam Pembrokio dedicavit suam introductionem physicam, in qua Newtonum singulis fere paginis novis elogiis condecorat, Gregorium vero popularem suum arrepta levi qualibet occasione extollit quandoque etiam ultra meritum. Quantum ad ipsum hoc opusculum, quod Tibi visum puto; profecto illud non tanti deprehendi, quam primo aspectu sperabam; particulares enim corporum affectiones eorumque phaenomena physica plane non explicat; in praefatione sugillat quidem modum communem explicandi gravitatis causam per pressionem materiae subtilis, et absurdissimas diuque obsoletas objectiones contra eum movet, quo ostendit se non legisse Dissertationem incomparabilis Hugenii De causa gravitatis;[4] interim File icon.gif quod mireris per totum libellum melioris explicationis nec volam nec vestigium reperies; multa reprehendit alia, quibus tamen mediocri in contextu substituere (ut quidem ab eo expectabam) postea non meminit: Habet quidem in sequentibus nonnulla physico-mathematica, de viribus et motu gravium quae sunt alicujus momenti et quibus indicat, se aliquousque ad haec interiora penetrasse, sed si verum dicere fas est, nihil novi reperio quod non compilaverit ex Newtonianis aut ex Hugenianis aut ex Nostris etiam; quamvis peregrinos plerumque tanti non aestimet ut quid ex illis hauserit profiteatur, more scilicet multorum Britannorum, adeo ut nihil novi ex sua penu nobis dederit; imo nequidem demonstrationes [...] Theorematum Hugenianorum de vi centrifuga aliquid singulare continent, nihil enim aliud sunt quam repetitiones nonnihil mutatae aliarum quae diu antea extabant. Interim Tu qui haec optime intelligis ipse judicabis. Vale et ut soles me ama.

Dabam Basileae d. VIII. Maij MDCCVI.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Im Manuskript steht "trivala".
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz