Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.03.25)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 15. April 2016, 15:10 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.03.25
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.231-232
Fussnote Siegel



File icon.gif Vir Excellentissime,

Fautor et Amice honoratissime,

Cum insigne gaudium mihi afferat, quotiescunque Tua negotia exsequendi mihi suppeditatur occasio, Tua excusatione apud Amicum non erat opus. Et si in posterum in aliis negotiis idoneum Tibi gratificandi me judices, liberrime jube. Obstrictus sum pro transmissis mihi Fardellianis litteris,[1] mihique longe gratissimum fuisset si portorium Tibi restituendum mihi significasses, quod ex Italia ad Helvetiam nostram non potest non esse notabile: rogo itaque ut expensae pro iis literis pecuniae summam indices, quo debitum possim solvere. Sed volupe Tibi haud dubie erit, rescire quid ea Epistola contineat. Scilicet monet Cl. Fardella pro primo introitu in Univers. Patav.,[2] quem prima condotta vocitant,[3] ad minimum 600 florenos annuatim me accepturum esse atque sciscibatur ex me quale praecise stipendium accipere cupiam, subjungens singulis sex annis solito stipendio notabile augmentum accrescere pro ratione subjecti alicui Professioni praefecti. Hisce in circumstantiis admodum anceps haereo, quidque faciendum nondum mihi constat, omniaque serio denuo mecum et cum Amicis sunt ponderanda et perpendenda; quale autem consilium sequi constituerim proxime Tibi aperiam. Hoc mane folium D. Wollebio[4] tradere mihi volenti respondit se id a Tabellario jam accepisse quoniam ei dixissem ut singulis diebus Martis quibus Tabellarius hic appellit id petat, atque ita unum superfluum habeo quod Dn. Klocsin[5] mittam commensali Magnf. nostri Zwingeri[6] qui Curiosas Tuas observationes[7] habere et hebdomadatim accipere gestit, quapropter proxime mihi sextam semiplagulam praecedentes, si placet, mittes pro isto Klocsingio. De caetero gratias ago maximas pro transmissa schedula editorum nonnullorum Newtonianorum operum editionis indagatricis: eumque librum[8] post nundina Francofurtenses me accepturum spero, vale et amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Basileae 25 Martii 1705

File icon.gif À Monsieur

Monsieur Scheuchzer

Célébre Docteur en Medecine et

Membre des Societés Imperiale et

Royale d'Angleterre

à

Zuric


Fussnoten

  1. Wie Hermann in seinem Brief an Leibniz von 1705.04.04 schreibt, war dieser dritte Brief Fardellas vom 4. März 1705 datiert. Er wurde am 6. März 1705 von Vallisneri an Scheuchzer und von diesem in seiner Sendung von 1705.03.22 an Hermann gesandt, siehe Robinet, Empire Leibnizien, p. 100.
  2. Universität Padua.
  3. Die "prima condotta" war die erste, sechs Jahre umfassende Periode einer Anstellung an der Universität Padua.
  4. Lucas Wolleb (1663-1732).
  5. Matthias Gloxin (1684-1738), Dr. med. aus Colmar, 1704/05 in Basel als stud. med. immatrikuliert, siehe Matrikel Basel IV, Nr. 2081.
  6. Theodor III Zwinger.
  7. Scheuchzer, Johann Jakob, Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706.
  8. Nach welcher Ausgabe einiger bereits erschienener Werke aus dem Newton-Umkreis hier gesucht werden soll, bleibt unklar. Vielleicht handelt es sich um Miscellanea curiosa. Being a collection of some of the principal phaenomena in nature, accounted for by the greatest philosophers of this age ..., [vol. 1], London (J. B. for J. Wale/J. Senex) 1705.


Zurück zur gesamten Korrespondenz