Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.03.04)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 5. August 2015, 15:58 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.03.04
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.223-224
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime!

Quod nuper Tibi non indicaverim eos qui Observationum Tuarum[1] semifolia hebdomadatim accipere peroptant, causa fuit, quod non certo adhuc mihi de eorum voluntate constaret; nunc vero postquam Tui laboris primordia ostendi meis Amicis, sequentes exstitere, qui Tuarum observationum participes fieri cuperent. Magnif. Dn. Zwingerus [2], Dn. D.D.[3] Wollebius[4], Harscherus[5], Dn. Socinus[6] et ego, forsan alii ahuc prodibunt quia ea petent. At tractandum videtur prius cum Tabellario, ut justo pretio omnia exemplaria uni fasciculo includenda hic accipi possint. Miraberis forsan Vir Clariss. quod institutum Tuum in novellis nostris publicis nondum comparuerit, at ego adhuc magis, postquam tertia jam vice Hofmannum Novellarum Editorem[7] enixe rogitavi ut hac in re et Tibi et mihi faveret illeque promisisset; videns vero me ab eo fuisse delusum adii Excell. nostrum Profess. Burchardum[8] illius patruum quem enixe pariter rogavi, ut schedulam quam ipsi dederam quaeque jam in Novellis vestris[9] et in Bernensibus[10] gallice scriptis jam comparuerat suo Nepoti[11] de meliore nota commendarit, certusque sum hoc Cl. Professorem fecisse, interim intentum Tibi hac in re gratificandi, proh dolor! non sum assecutus. Et pudet me Hofmanni Hercyniae Sylvae[12] Rustico crassioris magisque Rustici, quin et doleo quod absurdus iste homo hanc schedulam[13] suppresserit, hocque sane indignum facinus ex mea nunquam excidet memoria. Hisce vale Vir Amicissime, amareque perge Celberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum.

Basileae d. 4 Martii 1705.


Fussnoten

  1. Gemeint ist die seit dem 11. Februar 1705 wöchentlich erscheinenden Zeitschrift Scheuchzer, Johann Jakob, Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706. (Digitalisat bei e-rara).
  2. Theodor III Zwinger (1658-1724)
  3. Doctores
  4. $N Lucas Wolleb (1663-1732), wurde 1698 zum Dr. med. promoviert (Matrikel Basel IV, Nr. 1299). BIBB
  5. Harscher, Nikolaus (1683-1742) wurde im November 1704 zum Dr. med. promoviert (Matrikel Basel IV, Nr. 1574). BIBB
  6. $N Emanuel Socin (1628-1717).
  7. $N und Bibliogr.
  8. $N Jakob Burckhardt (1642-1720). BIBB
  9. $Bibliogr.
  10. $Bibliogr.
  11. $N Hoffmann
  12. Schwarzwald
  13. Es handelt sich um die von Scheuchzer übersandte kurze Anzeige seiner Wochenschrift in der Basler Zeitung.


Zurück zur gesamten Korrespondenz