Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.03.04)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.03.04
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.223-224
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime!

Quod nuper Tibi non indicaverim eos qui Observationum Tuarum semifolia hebdomadatim accipere peroptant, causa fuit, quod non certo adhuc mihi de eorum voluntate constaret; nunc vero postquam Tui laboris primordia ostendi meis Amicis, sequentes exstitere, qui Tuarum observationum participes fieri cuperent. Magnif. Dn. Zwingerus , Dn. D.D.[1], Dn. Socinus et ego, forsan alii ahuc prodibunt quia ea petent. At tractandum videtur prius cum Tabellario, ut justo pretio omnia exemplaria uni fasciculo includenda hic accipi possint. Miraberis forsan Vir Clariss. quod institutum Tuum in novellis nostris publicis nondum comparuerit, at ego adhuc magis, postquam tertia jam vice Hofmannum Novellarum Editorem enixe rogitavi ut hac in re et Tibi et mihi faveret illeque promisisset; videns vero me ab eo fuisse delusum adii Excell. nostrum Profess. Burchardum illius patruum quem enixe pariter rogavi, ut schedulam quam ipsi dederam quaeque jam in Novellis vestris et in Bernensibus gallice scriptis jam comparuerat suo Nepoti de meliore nota commendarit, certusque sum hoc Cl. Professorem fecisse, interim intentum Tibi hac in re gratificandi, proh dolor! non sum assecutus. Et pudet me Hofmanni Hercyniae Sylvae Rustico crassioris magisque Rustici, quin et doleo quod absurdus iste homo hanc schedulam suppresserit, hocque sane indignum facinus ex mea nunquam excidet memoria. Hisce vale Vir Amicissime, amareque perge Celberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum.

Basileae d. 4 Martii 1705.


Fussnoten

  1. D.D.= Doctores.


Zurück zur gesamten Korrespondenz