Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.01.21)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 15. April 2016, 15:10 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.01.21
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.213-214
Fussnote



File icon.gif Vir Experientissime et Celeberrime, Fautor et Patrone honoratissime

Cum quinque jam effluxerint septimanae ex quo ad Cl. Fardellam[1] Professorem Patavinum suasu Excell. Leibnitii[2] dederim literas,[3] responsionem autem nullam hucusque acceperim; a Te sciscitari volui num quid Tu aliquam responsoriam ab Amico Tuo in eadem Universitate degente obtinueris cui Te scripsisse ex Ultimis Tuis[4] intellexi. Mea enim plurimum refert, ut quantocyus ex Italia literas accipiam ut mature resciscam an, et quibus sub conditionibus Patavium vocandus sim, quorum Leibnitianae literae mihi spem fecerunt amplissimam, mea inquam refert haec certo scire; Quandoquidem Cl. Iselius[5] Prof. Historiarum apud Marpurgenses Amicus meus singularis nupere me certiorem reddidit,[6] Professionem ibi Mathematicam vacare, seque illuc loci me pertrahendi cupidissimum jam ea excogitasse et partim egisse ut ad eam Cathedram vocarer quorum sibi prosperrimum possit polliceri successum: nesciebat utique Amicus fidem meam Patavinis me jam obstrinxisse. Impatiens itaque ex Italia expecto literas.[7] Haec Tibi, Vir Clarissime, in aurem dico; et quicquid eveniat mihi semper pollicebor in Te habiturum me esse Amicum optimum et Fautorem benevolum; mihique impense gratulabor quotiescunque occasio mihi praebebitur facto ostendendi, me Tui addictissimum esse Hermannum

Basileae die 21 Ianuarii 1705.


Fussnoten

  1. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  2. Gottfried Wilhelm Leibniz (1646-1716) an Jacob Hermann von 1704.11.24.
  3. Siehe den Brief von 1704.12.17.
  4. Dieser Brief Johann Jakob Scheuchzers an Vallisneri ist anscheinend nicht erhalten.
  5. Jakob Christoph Iselin (1681-1737), Theologe und Historiker aus Basel, war seit Juni 1704 Professor der Geschichte und Eloquenz in Marburg a. d. L., siehe Matrikel Basel IV, Nr. 1510.
  6. Ein diesbezüglicher Brief von Jakob Christoph Iselin an Hermann ist anscheinend nicht erhalten.
  7. Solange Hermann keine verbindliche Zusage für seine Berufung nach Padua erhielt, hielt er sich die Option eines Lehrstuhls in Marburg offen.


Zurück zur gesamten Korrespondenz