Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.01.21)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.01.21
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.213-214
Fussnote



File icon.gif Vir Experientissime et Celeberrime, Fautor et Patrone honoratissime

Cum quinque jam effluxerint septimanae ex quo ad Cl. Fardellam Professorem Patavinum suasu Excell. Leibnitii dederim literas, responsionem autem nullam hucusque acceperim; a Te sciscitari volui num quid Tu aliquam responsoriam ab Amico Tuo in eadem Universitate degente obtinueris cui Te scripsisse ex Ultimis Tuis intellexi. Mea enim plurimum refert, ut quantocyus ex Italia literas accipiam ut mature resciscam an, et quibus sub conditionibus Patavium vocandus sim, quorum Leibnitianae literae mihi spem fecerunt amplissimam, mea inquam refert haec certo scire; Quandoquidem Cl. Iselius Prof. Historiarum apud Marpurgenses Amicus meus singularis nupere me certiorem reddidit, Professionem ibi Mathematicam vacare, seque illuc loci me pertrahendi cupidissimum jam ea excogitasse et partim egisse ut ad eam Cathedram vocarer quorum sibi prosperrimum possit polliceri successum: nesciebat utique Amicus fidem meam Patavinis me jam obstrinxisse. Impatiens itaque ex Italia expecto literas. Haec Tibi, Vir Clarissime, in aurem dico; et quicquid eveniat mihi semper pollicebor in Te habiturum me esse Amicum optimum et Fautorem benevolum; mihique impense gratulabor quotiescunque occasio mihi praebebitur facto ostendendi, me Tui addictissimum esse Hermannum

Basileae die 21 Ianuarii 1705.


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz