Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1704.12.17)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1704.12.17
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.209-210
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime.

Ut ad gratissimas Tuas d. 9 Novembr. Tiguri ad me datas respondeam, ante omnia gratias refero maximas pro sincero voto quo instantem meam Vocationem ad Professionem in Italia mihi oblatam prosequi voluisti, nec non pro vere Amico Consilio quod mihi impertiri non detrectasti ad affirmativam me declaravi Tuo aliorumque Amicorum consiliis usus. Iam diu est ex quo Cel. Leibnitius ad Nostrum Dn. Bernoullium dedit concernentes istam[1] Professionem quibus ipsemet respondi respuendo oblatam stationem; verum hisce non contentus iterata vice per Epistolam Cl. Naudaei Galli Berolino ad me missam apud me pulsat, reque attentius perpensa annui proposito quod ipsi voluptatem causasse in suis humanissimis ad me literis est testatus. Caeterum potius insigni Celeberr. Leibnitii humanitati quam meis meritis ascribendum est quod ad talem Professionem vocer.

Gratias insuper ago ingentes pro transmissis mihi Miscellaneis Italicis quae cum Gregorianis intemerate cum gratiarum actione remittam quamprimum Guilielmini Tractatum de aquis decurrentibus perlegerim propter quem totum Tractatum Gaudentii Roberti a Te mutuatus sum. Obstrictum me quoque agnosco non tantum pro cura quam pollicitus es Te habiturum in inserendis meis Novis Tuis Litterariis cujus continuationem jam paras se etiam pro indicato mihi pretio per Cl. nostrum Paravicinum, quo veneunt Tiguri Faesii deliciae Astronomicae. Id ultimo rogo ut inclusas hasce literas proxime instanti occasione in Italiam deferri Cures, pro quo ut et aliis humanitatis et amicitiae officiis hac vice gratias ago ita tamen ut omnes insimul occasiones sim quaesiturus Tibi ostendendi reapse me Celeberrimi Nominis Tui perpetuum Cultorem fore I. Hermannum.

Dabam Basileae 17. Decembris 1704.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "itam ".


Zurück zur gesamten Korrespondenz