Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1715.02.01)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 7. Juni 2021, 15:41 Uhr von Gehr (Diskussion | Beiträge)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Turin
Datum 1715.02.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 70*
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo, Fautori Suo Honoratissimo

D.o Iohanni Bernoullio

S. P. D.

Johannes Scheuchzerus.

Primus es ad quem hinc inde a nostro Basilea Secessu Epistolas scribo,[1] non sine omine, primus etenim es, quem tota mente Veneror, et (patere quaeso, ut familiarius paulo me exprimam) amo: nihil dicam de collatis in me beneficijs tuis, quae tanta sunt, ut nec oblivionem mereantur, quamdiu Spiritus meus meos reget actus, nec memoriam eorum facile toleret animus invito ingratus, etenim si rubore suffundor nullam aliam ob rem hoc fieri credas, quam quod ne dato quidem minimo redhostimenti testimonio a Te discedere coactus fuerim. Patere fautor Optume, ut, si quid solidae in me doctrinae est, Tibi soli, ineptum autem omne mihi adscribam, et de hoc quidem publice gloriari posse, ultimam meam gloriam putem, redire me jubet ad Te Solidioris studij intensus amor meus, arcere videtur animus tuus ad tanta beneficia pronus, hoc uno metu, ne vincior in tantum, ut condignas referre gratias prorsus non possim, tanta in posterum ut vincatur difficultas, ipse Tu curabis, si quidem, quod Scio, mihi bene cupis.

Caeterum non possum aliter, quin Itineris nostri Successum ea qua possum brevitate quasi ob oculos ponam. Benignum satis, quod Basileae fuerat coelum, statim nos excepit tempestas nive, pruina, geluque grav[is], quae quidem accidentia nimium quantum corpus meum afficiunt, acerbitatis dolorem minuebat frequenter dulcissima Tui inter nos memoria, quam nonnisi cum spiritu seponet nostrum quivis. Inde ab antiqua Genevensium urbe viam sumus ingressi salebrosam plerunque, glacie, scopulis, montibus, alijsque incommodis File icon.gif impeditam, et quantum nunc ascenderimus nunc descenderimus rursus adjecta calci Epistolae Experimentorum Barometricorum Tabella monstrabit; monstrabit equidem tanto certius, quo durante Itineris nostri tempore constantiorem coeli aërisque constitutionem crediderim. Tribus circiter a Monte, quem Mont Cenis incolae vocant,[2] milliaribus nix occurrebat sesquipedem circiter alta, exagitata vento Orientali intense frigido, eaque frequenter contra facies nostras impulsa haud levem incommoditatem causabatur, sapiant certe magis infinitaque +que -que[3] in posterum, quam rudes illae, acutae, scindentesque cutem inconditae glaciei moleculae, en propemodum existimationis nostrae tunc temporis tenorem: Conscendendus nunc Mons dictus; in quo superando diversa nobis facies fuit, vehebant nos Muli, bestiae huic expeditioni vel ob hanc rationem maxime idoneae, quod usu ipsis nota veluti via sit, quivis eorum collo appensum tintinnabulum habebat, quo obviam nobis euntibus significaretur quae praecipue via, ne unus alteri obstaculo esset, eligenda sit, tristem equitantium faciem exactius observare ob ventum frigidissimum vehementem, faciei nostrae infestum haud licuit, quare ejus rei descriptioni tanto facilius supersedeo, hoc tamen meminisse sufficiat, nos ante hoc tempus mediantibus fraenis duces equorum fuisse, in conscensu montis autem ipsos mulos duces nostros extitisse, tam pertinax etenim est animalium genus ut suo potius quam aliorum arbitrio ducatur: Vidi frequenter talis etiam inter mortales, genij monstra, quae non inepte quoque tintinabulo quodam appenso a mundo cultiori distinguerentur. Nec glacies, nec frigus, aliaque tempestatis incommoda impedire potuerunt quin Experimentum Barometricum instituerem; ubi curiosum est quod ex ipso abietum situ, praedicere potuerim esse altitudinem ipsius viae summam duarum vel trium ad Summum LineaFile icon.gifrum Parisinarum[4] mensura humiliorem, quam solet esse arborum proventus summus in Montibus nostris Helveticis, id quod ex adjecta tabella patebit. Postquam ita per trihorium et amplius in eo fuissemus statu ut quo nos muli trahebant vehebantque secuti essemus alias in hoc Theatro montano personas egimus; quivis enim nostrum sellae insidebat non Curuli aut eburneae, sed ex ligno abiegno partim ruditer elaborato, partim corticibus arboram vario flexu invicem intortis et contextis fabricatae, duobusque quaevis hominibus suffultae immittebamur nolentes volentes, hoc in statu haud inepte repraesentabamus Divorum statuas, imaginesque in processionibus cum pompa circumferri solitis, defuere tamen huic Dignitati nostrae solitae his in circumstantijs ceremoniae; Rudis caeterum, arduus et asper est montis hujus descensus, post quem Susa,[5] clausas partim ab hoc partim alijs montibus circumvicinis fauces occupat, urbs et fortalitium vario nomine notum: Hinc Taurinorum Augustam[6] ubi nunc usque ad crastinum moramur, per amoenam vallem concessimus: per pruinosas Alpes ad splendores Regios, urbemque amplam aeque ac amoenam. Nova hinc Tibi perscriberem lubens, si quae nossem; Vere proximo Regia Siculorum Majestas[7] iter instituet ad Sabaudos[8] in confinium Lacus Genevensis, quaenam hujus Itineris causa sit genuina ignoratur, perhibetur tamen esse Devotio in quodam Sabaudiae fano celebriori instituenda. Oblitus fere fuissem rei peculiaris sane; Inveni heic locorum frigus intensum mordacissimum, speciatim mane ac vesperi ante ortum et post occasum Solis, Nivium, pro Regionis ratione magnam vim, adhucdum etenim Sesquipedem altitudine superat aut ad minimum attingit, fertur duos pedes cum dimidio adaequasse, Venetias[9] et Bononiam[10] versus major adhuc nivis copia esse dicitur, ita ut cum cecidisset ea, tanta fuisse perhibetur, ut et equis difficilis fuerit per eandem transitus, et Venetijs scribitur, vix unquam hyemem fuisse atrociorem; quaenam apud vos sit hyemis facies ignoro, Italum frigus praesens autem adscribo ventis Orientalibus continue spirantibus, utpote pro more frigidioribus, utrum rem acu tetigerim, nescio. Crastina mane Mediolanum[11] nos conferemus, unde diem unum morati Pataviam[12] et Venetias proficiscemur, unde Statum Nostrum Tibi perscribendi ipsimet mihi licentiam impertiar, Tuum erit libertatem aequi bonique consulere. File icon.gif Devota quaeso mea Lectiss.ae Thori Sociae, Excell.mo Stehelio, Nicolao Nepoti, Amicisque, obsequia, salutem Nicolao filio etc. Interim quid MisoMathematici, quidque reliquum umbraticum aut pedanticum pecus? Venetijs Tuas in diversorio Leonis albi (Lione bianco)[13] reperturum me esse spero. Quibus Vale et mihi favere porro ne dedigneris,

dabam Raptim ut vides, Augustae Taurinorum 1. Febr. 1715.

Tabula altitudinum Mercurij in Barometro.

poll. Lin. Mens. parisin.
die 12. Jan. 1715 mane Basileae " 27 "
- - Hellstein[14] hor. 2. postmerid. " 26 "
die 14 - Bern -7. ante mer. " 26 " 2
- - - -7. post mer. " 26 "
-15 - - -6. a. Mer. " 26 " 4 frigus intensum
die 23 Ian. Genevae -7. a. Mer. " 26 " 1[0]½ cum tubo alio novo.
- - Marlie[15] -2. post. mer. " 26 " 8
-24 - Chambery[16] -7. post mer. " 27 " 6
-25 - Aiguebelle[17] -7. post mer. " 27 " 3
-26 - La Chambre[18] -1. p. m. " 26 "
- - S.t Michel -9. p. m. " 25 " 8
-27 - Lanebourg au pied du MontCenis[19] h. 7. post mer. " 23 " 10½
-28 - MontCenis - - " 21 " 10 alt. arbor. 21″ 7‴
-29 - Bostolens à la plaine de Suse[20] hor. 9. post. mer. " 26 " 9
-30, 31 - Turin.[21] - - " 27 " 6


NB. Frigus toto hoc tempore magnum, coelum serenum.

Obsequia sua Tibi dicunt cordicitus comites mei.


Fussnoten

  1. Zu diesem Aufenthalt Scheuchzers bei Bernoulli siehe die Anmerkung im Brief von 1714.09.09.
  2. Mont Cenis in den Westalpen.
  3. I. e. plusque minusque.
  4. Die Pariser Linie ist ein altes Längenmass von ca. 2,2558 mm.
  5. Susa, eine im Piemont gelegene Kleinstadt am Fusse des Mont Cenis-Passes.
  6. Turin.
  7. Viktor Amadeus II. (1666-1732), Herzog von Savoyen, war von 1713 bis 1720 König von Sizilien.
  8. Savoyen.
  9. Venedig.
  10. Bologna.
  11. Mailand.
  12. Padua.
  13. Das Gasthaus "Albergo del Leon Bianco" war eines der renommiertesten Venedigs.
  14. Hellstein.
  15. Vermutlich handelt es sich um Marlioz.
  16. Chambery.
  17. Aiguebelle.
  18. La Chambre.
  19. Lanslebourg-Mont-Cenis.
  20. Bussoleno.
  21. Turin.


Zurück zur gesamten Korrespondenz