Bernoulli, Johann I an Iselin, Jacob Christoph (1716.07.25)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 9. Januar 2019, 12:45 Uhr von Gehr (Diskussion | Beiträge)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Iselin, Jakob Christoph, 1681-1737
Ort Basel
Datum 1716.07.25
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.70-71
Fussnote Datum am Briefkopf und P.S. eigenhändig



File icon.gif Venerando atque Celeberrimo Viro

Jac. Christophoro Iselio

S. P. D.

Johannes Bernoulli.

Valeo certe, ut optas, Te vero valere ex novissimis Tuis litteris intelligere mihi fuit gratissimum: Quod omnia tam prospere et ex voto Tibi eveniant Parisiis impense laetor; sed tot tantisque humanitatis officiis Te cumulari ab Eruditis, minime miror, quis enim cui Tua eruditio caeteraeque ingenii dotes innotescunt Te non amet, aut quis si Te noverit, amicitiam Tuam non ambiat omni quo potest modo? Quando itaque Cl. Varignonius se tam pronum officiosumque erga Te praebet, id propriis Tuis meritis refer potius quam meae commendationi, quamquam per hanc quod mihi sufficit in ejus Viri notitiam et familiaritatem veneris, forteque etiam eo Ductore apud Ill. Bignonium primum accessum habueris; facile mihi persuaseram Te non diu fore cum hoc Eruditorum Maecenate, quin ejus amicitiam singularem Tibi acquireres: gaudeo quod nuntias istius Viri erga me affectum nihil refrixisse; deferas ei quaeso meum cultum et observantiam, atque Cl. Varignonium verbis meis salvere jubeas, eique dicas, ni grave sit me nuper accepisse fasciculum ab Arnoldo Anglo ipsi pro me transmissum atque huc perlatum a Famulo Zolleri Legati Tigurini.[1] In hoc fasciculo File icon.gif aliud nihil erat, quod Cl. Varignonium scire volo, quam Taylori libellus de methodo incrementorum;[2] item sectio aliqua ex Transactionibus Londinensibus cum adjecta Icone Newtoni,[3] ni fallor jam perscripsi ei, et Tibi paulo ante abitum dixi, quod alterum fasciculum continentem Notitiam temporum (connoissance des temps pour l'année 1716)[4] post longas in itinere moras tandem Francofurto acceperim: nescio itaque, quis ille sit fasciculus, nisi sit idem Francofurto acceptus, de quo, ut dicis, praest. Hoggerus ajebat eum sextum jam mensem hic Basileae delitescere; Expecto quidem Tomum Commentar. Acad. Reg. Scient. pro anno 1713, sed dubito an tum jam proelum evaserit. Gratias vero ago, quod, quae Tibi in commissis dare sustinueram, tanta cura exequi volueris. De Leibnitiana et Newtoniana controversia non est quod anxie inquiras Parisiis, Londini ubi fueris, multa sponte se offerent, praesertim cum quaedam interea temporis, ut spero, sint Lipsiae proditura, quae Anglis non valde arridebunt, sed dissimulabis apud Anglos, quod hoc a me audiveris, nec statim apperies mutuam nostram necessitudinem, ut liberius ea de re Tecum agant. Moivraeo tamen Viro docto natione Gallo, Mathematico subtili meique amantissimo, qui jam a longis annis Londini degit membrum societatis Regiae, salutem plurimam a me dici cupio. Si quid Britanni de me sentiant respectu hujus controversiae ac num atro carbone me notaverint facile Tibi exponet, videtur enim Vir prae multis aliis candidus et sincerus. Quosdam ex collegis nostris Tuo nomine, ut jussisti, salutavi, qui Te vicissim salutant; cum primis Cl. noster Harscherus, quem conveni, ut indicarem munificentiam Politissimi Hoggeri de novo erga Bibliothecam nostram exercendam munere splendidissimo Theatri Europaei et Europae perturbatae voluminum hactenus editorum, deinde etiam, ut cum eo agerem File icon.gif (de ea enim re deliberari nequit in ipso Senatu Academico qui ob absentiam plurimorum Senatorum frustra cogeretur) de libris qui aere nostro forent emendi, quorum praeclaros valde emi posse nuntias, si vel quadringentas quingentasve libras Gallicas in eam rem haberemus impendendas. Quod ad primum attinet, mecum censet Harscherus oblatum Nobiliss. Hoggeri minime spernendum esse, Teque rogamus ambo, velis huic Viro Generosissimo nomine nostrae Academiae debitas in antecessum referre gratias: sed quod spectat ad alterum, ubi sciveris Rev. Pastori Leonhardino Frey persolvendam esse summam ipsi debitam ducentorum Imperialium cum censibus, quippe quod debitum iterum sollicitavit non sine addita comminatione, facile agnosces, fiscum bibliothecae inopem nimis fore quam, ut aliquid solum nedum tantam quantam memoras summam erogare possit in coemendos novos libros: proponam tamen in proximo senatu, qui habebitur ubi plures adfuerint Senatores. Uxorem meam oretenus non potui salutare Tuo nomine, utpote quae profecta est ad aquas Fabarias[5] cum amoenissima societate, quam constituunt ambo Fratres Battierii J.consultus nempe et Pastor albanus eorumque conjuges, item Ven. Werenfelsius et Rev. Gernlerus Elisabethanus cum sua conjuge: Rev. Osterwaldius praeterita hebdomada remigravit ad Lares suos cumulatissimus epulis fere quotidianis aliisque civilitatis signis, quibus se saturum ad nauseam testatus est: Laudavit tamen nostratium benefaciendi studium. De novis nostris Civicis multa non scribo, [a]rbitror enim ea latius perscribi a matre Tua honoratissima; noveris defuncto nuper Fritzio Pastori Kilchbergensi successisse Schoenauerum, qui pastoratum Jacobaeum non ita pridem sibi File icon.gif collatum non nisi per biduum vacuum reliquit suffecto postea Ramspeckio, cui proin tanquam clavo clavum pellenti promotionem suam debere Schoenauerus creditur; rumor namque spargitur fore ut Ven. noster Antistes in aedes suas recipiat Ramspeccium veluti liberorum suorum Informatorem, sed revera potius ut habeat alium quam Archidiaconum quasi suffraganeum more nonnullorum ex nostris Pastoribus agrariis: interim bonus Wetstenius communis Diaconus jam rursus fuit praeteritus, ternario namque facto ante electionem Pastoris Kilchbergensis omnino exclusus. Composuit autem ternarium juxta Schoenauerum Ramspeckius una cum Meriano defuncti Fritzii vicario. Quam turpiter desciverit Noironius nostrasque deseruerit partes, quas videbatur amplexus, edisces ex apographo Tibi mittendo alicujus epistolae nobis nostraeque Religioni maxime injuriae quam scripserat ad praepositum Delemontanum (Propst von Delsperg): Ea quidam Tui honorificam facit mentionem, caetera vero est abominabilis, ut merito pudere nos debeat, quod anguem in sinu nostro tamdiu foverimus, et simulata ejus pietate deludi nos passi fuerimus; scire Te volo, improbum hominem post scriptam epistolam illam, bis apud nos in coetu Gallico participasse sacram coenam, unde vides, quid de monstro hominis sentiendum sit. Alia hic agitur fabula, quae omnium rumorem et risum in se convertit; est nimirum matrimonium impar admodum nuper contractum inter Cauponem Ursae nigrae Langmesserum aetatis plus quam L annorum, Virum hirsutum, agrestem, nigrum atque ita obesum, ut nil nisi offa[6] carnis esse videatur et Filiam Meriani Pastoris transrhenani puellam non invenustam nec nisi XVII circiter annos natam: maritus alias hic celebris est sub nomine der baren [r]uedi. Sed cogor, ut vides abrumpere. Vale, Vir Optime meique amantissime.

Bas. a. d. VIII. Kal. Aug. MDCCXVI, quem diem Tuo Nomini sacrum Tibi laetum faustumque opto ac voveo.

P. S. Ecce apographum Epistolae Neronianae quod hisce adjicio.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. Pfäfers
  6. Evtl. "ossa".


Zurück zur gesamten Korrespondenz