Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1716.09.04)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Frankfurt (Oder) |
Datum | 1716.09.04 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.42* |
Fussnote |
Viro Excellentissimo et longe Celeberrimo
Johanni Bernoulli
Jac. Hermannus
S. P. D.
Aliquoties jam ad postremas litteras Tuas respondere conatus sum, sed quia singula ejus capita percurrere et ad singula aliquid reponere gestiebam, sed quia ad labores Professionis meae accesserunt plurima negotia quae Decanatus in Philosophia quem quinto abhinc mense jam gero, secum ferunt, multaque alia impedierunt quominus otium ad id necessarium quod frustra hucusque exspectavi ex voto mihi suppeteret. Et quia finito meo Decanatu Rectoratus Onus per sequens semestre in me transire debet multo adhuc minus otii polliceri mihi possum; malo propterea paucula illa quae possum nunc ad Te scribere quam fusioribus litteris scribendis opportunum tempus opperiri diutius quam par est et officii erga Te mei debitum pati potest.
Tergeminam ut video gratulandi habeo materiem. Primam de suscepta in Patria Universitate Rectoratus dignitate, hanc Deum precor,ut pluries ad Te redire jubeat, Teque optima salute beet quae ad sustinendum onus perfectissima requiritur. Secundam quod Doctissimus Filius Tuus non solum Venetiis feliciter appulit sed etiam humanissime a Cl. Michelotto nostro in aedes suas admissus et habitus est hactenus, et etiam nunc ita habeatur quod colligo etiam praeterquam ex iis quae Tu mihi ea de re scripsisti ex ejusdem Michelotti duabus epistolis quibus Dni Nicolai Filii Tui eruditionem morumque elegantiam plurimum commendabat subjungens ob tam egregias ejus dotes se eum non solum valde amare sed etiam sperare fore, ut ut manuductione ejus in Mathematicis non contemnendos sit facturus. Hoc tamen nihil obstante quia id desideras etiam nunc et ut verum fatear, ego quoque consultius judico, ut apud Nobilem quendam harum Regionum qui iter esset facturus pro more ingenue Natorum apud Germanos, Ephori munus obire alienisque adeo sumtibus commode peregrinari possit, Amico haec in operam suam promittenti memoriam refricare non intermitto, ut adeo sperandum sit fore, ut optata aliquando occasio sese offerat qua votis vestris et meo affatim satisfiat. Tertiam quod tandem Academiae Patavinae Curatores Clariss. Nepotem Tuum pristinae meae stationi praefecerint, ut nihil aliud ad negotii complementum requiratur quam ut eorum Electio Senatus Veneti consulto probetur quod jam factum suspicor cum Cl. Michelottus quem ad optatum negotii eventum plurimum contulisse certo scio mihi literis die 18 Julii datis nuntiavit fore ut post octiduum Curatorum Patavinae Academiae decretum de eligendo Doctiss. Nepote Tuo ad Senatum deferatur calculo suo confirmandum; quo facto sequetur vocatio per Secretarium Curatorum. Nam ipsa Ducalis Bulla vel Diploma commissoriale ad Professionem non nisi Venetiis extradi solet, quia in Archivo nonnulla sunt solvenda iis qui ejusmodi commissorialia ad munia publica obtinere volunt.
Sed nonnihil propius ad litteras Tuas venio: ante omnia vero gratias habeo maximas quod Patri meo in causa sua, ut mihi videtur justissima, adversus Lüdium Praeceptorem Amerbachianum oper[am] ferre non detrectasti. Hanc Tuam assistentiam Pater mihi omnino gratus laudavit, cum mihi factum ipsum perscriberet, nec alias ullas solet novitates civicas reticere; sed ea quae Ven. Vestrum Werenfelsium concernit me latuit, quia literae ejus quibus petitam a Doctissimo viro abdicationem narraverat, interiere.
Nonnulla in penultimis meis duriuscula Tibi visa sunt; ea, ut negare non possum libere a me scripta, ita mihi tamen pollicebar fore ut iisdem ab Amico Tui observantissimo aperto corde sed privatim tantum scripta minime offendaris, utpote quae nullo offendendi sed solo memet ipsum purgandi animo posita fuere, qua in re ego eadem libertate animi sensa mea explicare qua Tibi mihi licere eo magis existimavi quod Tu in aliqua ex praecedentibus literis hoc idem me jussisse visus sis. Dira illa quae mihi in iisdem litteris interminatus fuisti et quae nunc ignorare Te scribis, in eo consistebant quod nisi fecero quod illic jubebas, omnem Te posthac amicitiam renuntiaturum minatus sis, hinc quia Amicitiam Tuam maximi facio, rectissime dira mihi quae interminatus eras visa sunt; verum ut in penultimis meis scripsi caustico ejusmodi remedio ad obtinendum a me quod volebas minime erat opus, multoque minus ut flexis gen[u]bus supplicando a me peteres cum non meorum erga Amicos officiorum adeo sim ignarus ut quod illis debeatur solvere nesciam nec tanta Ambitione et Superbia ut nemini nisi quod flexis genubus a me petatur praestare valeam; nulla petitione inquam nec minis opus erat sed pura puta Tua quid me fieri velis voluntas abunde sufficiebat mihi. Hanc ob rem etiam Zendrino nuper insinuavi mihi gratissimum futurum si Riccatus a continuanda disputatione cum Clarissimo Nepote Tuo abstineret, nec sine fructu, cum idem Zendrinus Michelotto nuper[[rime]rime significarit Riccatum ad postremam Designati mei in Patavina Cathedra Successoris responsionem nihil repositurum esset. Sic etiam jam pridem demonstrationem Tuam principii hydraulici una cum brevi quodam schediasmate meo de vibrationibus chordarum tensarum ad Cl. Wolfium misi Actis inserendum, ita ut putem haec duo in aliquo Actorum mense sed mihi nondum viso jam prodiisse.[1] Rides rationem quam dedi cur cum Parentio in arenam descendere non ausus sim quae mihi solidissima visa est et etiamnunc videtur. Negare profecto non potes cum Parentio idem mihi evenire posse siquidem ego sine ulla data ratione certamen cum Illo inire in animum inducerem, quod cum Verzaglia evenisse experior, qui in virulentissimo quodam scripto latino adversus me nuperrime in lucem protruso insolentissime me exagitat super ea quae in solutione mea particulari inversi problematis Virium centripetarum reprehensione digna Tibi visa sunt et quae in Commentariis Academiae Regiae Paris. promulgasti; imo vero Parentius multo id faciendi solidiorem haberet rationem quam Verzalia. Proinde non inde provenit, si meo nomine contra Parentium in scenam non prodii, quod adeo sim delicati stomachi ut minimam in mea crisin alterius cujusdam aequo animo ferre nequeam aut Tuas annotationes in praefatam meam solutionem sine dolore pati, ut Tu arbitraris, sed quod contra omnes prudentiae regulas me peccaturum fuisse existimarim, si praeter necessitatem cum iis litem incipere voluissem ad quam nullam mihi occasionem dedissent. Sed video Te regerentem id satis mihi rationis esse debuisse quod aliquoties promiserim me publice causam Tuam acturum adversus Parentium et Hartsoekerum; promisi fateor, sed nusquam quod sciam, quod id praestare velim sub meo nomine. Quod promisi ante finem hujus anni adhuc praestabo nisi Deus obstacula insuperabilia interposuerit, quia vesperae tempore hyberno sunt longae, adeo ut strepitus et distractiones quibus Rectores Universitatis singulis diebus quandiu Sol horizontem collustrat ab omnibus studiis retrahuntur mihi tantam remoram quantum aestivo tempore certo fecissent, afferre nequeant, fidemque meam liberabo ita ut alii non cognoscant a quonam stricturae in Parentium et Hartsoekerum venerint. Verzalia in praememorato scripto quod inscripsit Epistola ad Amicum, circa finem ita loquitur de Problemate a Cel. Nepote Tuo Geometris Italis proposito: "Ad Problema illud ab ipso (Cl. Nic. Bernoullio) pag. 351 Vol. XX Diarii expositum, quod attinet; cur illud Geometris Italicis praecipue inscripserit; quaerere ab aliis malo, quam dicere. Utrum Nostri ad illius solutionem aggressuri sint, nescio: Hoc scit unus, vel alter ex amicis meis; me magis omnia quam Geometram etc. illud apud Bibliopolam, ubi volumen Diarii nondum compactum reperi, in schedula descripsisse; atque in alia taberna libraria; Nobili ac Eruditissimo Viro, (cui urbanitatis gratia, aures praebendae erant) identidem, in manu papyrum tenentem, atque hac de re meditantem me interpellante, mox persolvisse: et in adversa chartae ejusdem pagina, curvae quaesitae, aequationem .... (ita scribit ille quod alias exprimitur sic ) aut ..=, (quod ostendit; eam, sive virium centrum, finito; sive distet a puncto intervallo infinito semper esse parabolam cubicam) exposuisse. Analysin cum sit facilis omitto; illud addo, difficiliores hac de re posse institui quaestiones, quarum dissolutioni plures et variae curvae, non modo pro diversa sed pro eadem puncti (finita scilicet, aut infinita) distantia usui esse possunt: nam exempli gratia, si cum Amico meo quaeramus, quaenam sit curva , cum vires ad centrum tendentes sunt ut , aut , et tempora, ut coordinatarum differentia aut summa (), atque omnes quaesiti attributiones, (circumstantias vocant) prosequamur; in meditatione non ineleganti, et quae fortasse Nostro, sub alio coelo degenti, non parvum negotium facesseret, versabimur"; hactenus Verzalia, ex hujus distinctione inter distantiam Centri finitam et infinitam jam perspicere licet quam ridiculum sibi formavit Problematis conceptum. Alius adhuc occurrit locus qui Te respicit quodammodo. "Alterius", scribit ille, "Problematis attingendi causam, jam pridem mihi dederat Celeb. Joh. Bernulli, qui cum mihi ostendisset viam, inveniendi curvam, quae cum sit indeffinite (ut dicunt) inquadrabilis, unum tamen habeat spatium quadrabile; cupiditatem injecit, quaerendi aliam; quae eodem modo inquadrabilis, tot tamen, quot libuerit spacia quadrabilia contineat. Ad quaestionem hanc novam, et elegantem, mentem appulimus, atque postridie, communiter rejecta solutione quadam, quae primo adspectu sese utrique obtulerat, qua plane res non perficiebatur; in eam paulo post incidi, qua perfecte negocium absolvi: ope curvae Algebraicae vulgatissimae, quaesitam describendo. Verum quanquam haec solutio, perfecta atque omnibus suis numeris expleta esset; quia tamen, curvae aequatio per coordinatas et , hac via commode exponi non poterat, nunquam tota ad animum mihi responderat; quare ubi primum, eandem rem tractandi, occasionem sum nactus; aliam quaesivi, qua illam conficerem; atque ad curvae aequationem generalem perveni; quae novum curvarum genus (ut sic dicam) amphibium, sive potius androgynum, veteribus ignotum, in Geometriam inducit; et qua inter alia non inelegantia, hoc quoque praestare possum; ut quadrabilia spatia, terminentur abscissis, dato quolibet ordine, et serie dispositis". Hujus problematis solutio facilis, nam posita abscissa , ordinata , erit aequatio generalis curvae quaesitae , ubi est qu. data per et constantes et similis quantitas sed data per et easdem constantes, ac denique , et posita utlibet , curva ista tot spatia quadrabilia habebit quot sunt radices reales et verae hujus aequationis . Hoc problema infinitis aliis modis adhuc solvi posset sed haec mihi primum extempore inter legendum Verzaliae libellum famosum contra me editum incidit. Vale Vir Magnifice et me porro ama.
Dabam Ffurti ad Viadrum die 4. Sept. 1716.
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)