Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1737.06.11)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1737.06.11 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.54* |
Fussnote |
Viro Amplissimo atque Celeberrimo
Dn. Joanni Bernoulli
Mathematico Eminenti,
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Cum Tibi, Vir celeberrime, non displicuerit Tomus prior Theologiae naturalis[1]; nec displiciturum confido posteriorem[2], in quo ardua quaedam dogmata adduntur, quae in priore non habentur, et erronea de Deo dogmata confutantur. Tuum erit judicium, num singula eo rigore demonstrata fuerint, qui in tam arduo argumento exigitur. Longe igitur gratissimum facies, si id me ignorare non permiseris. Absolvi bono cum Deo Metaphysicam[3]: sed maxima pars operis philosophici adhuc restat, in quo elaborando pergam, quamdiu Deus vitam et animi corporisque vires conservare voluerit. Adversarii mei a Langio, hoste infensissimo excitati, nunc tela adversus Reinbeckium, Praepositum Berolinensem, detorquent, quod causam meam egerit: sed nonnisi centies dicta repetunt et sciamachi cum larvis suis pugnant. Vale et fave.
Dabam Marburgi Cattorum d. 11 Jun. 1737.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz