Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1737.03.10)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:17 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1737.03.10
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.53*
Fussnote



File icon.gif Viro

Amplissimo atque Celeberrimo,

Dn. Joanni Bernoulli,

Mathematico eminenti,

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Data hac commoda occasione satisfacturus curiositati tuae mitto exemplar illorum scriptorum, ex quibus de successu motuum adversus philosophiam meam in aula Borussica denuo ab adversario meo suscitatorum statues.[1] Videbis ex parte mea omnia cessisse ex voto. Regi tamen nihil decidere visum fuit. Vivit enim adhuc Comes de Nazemar, cujus autoritate Rex permotus fulmen in me inauditum ante hos tredecim et, quod excurrit, annos vibravit, nunc vero impeditur, quo minus Langio sibi charissimo adversa accidant. Langio praeterea cognatione junctus Secretarius intimus, qui Regi quotidie in expediendis negotiis assistit et omnem captat occasionem, qua cognatum suum si non defendere, saltem excusare potest, quasi laudando in Theologo zelo et pietatis fervore agat, quod adversus philosophiam meam molitur. Alio tamen in me animo est Princeps, regni Borussici haereditarius,[2] qui in philosophia mea assiduus est, eique pretium ex se statuit, quemadFile icon.gifmodum ex Dedicatione versioni Gallicae Logicae meae Germanicae praemissa discere est.[3] Ipso quoque autore factum est, ut scripta occasione novorum motuum Regi exhibita cum eorundem enarratione sermone Gallico prodierint.[4] Cum linguam Gallicam impense amet, de eo cogitat, ut versiones Gallicas operum meorum Germanicorum possideat. Et possidet sane versionem Metaphysicae,[5] quae autorem habet virum generosissimum de Suhm, Legati munere nunc fungentis in aula Russica autoritate Regis Poloniarum et Electoris Saxoniae, suoque sumtu alit Gallum in philosophia mea versatum, cui Jordani nomen est, ut eandem cum editione Germanica conferat. Et Gallus alius, Societatis Regiae Secretarius, Jarriges in vertenda philosophia morali jam occupatur.[6] Ceterum inter eos, qui dignitate et generis prosapia eminent, vix ullibi terrarum plures numerare licet amicos, quam in ditionibus, quae Regi Borussiae parent. Et aliter quoque de philosophia mea sentire incipiunt Theologi atque Ministri Ecclesiae, postquam Reinbeckius, cujus magnum apud ipsos nomen est, causam meam publice agere non dubitavit. Adjeci scriptum aliud, cujus in Narratione collectioni inserta fit mentio, ut originem odii theologici cognoscas.[7]

Desiderio tuo de juvando Cl. Koenigii studio in conscribenda historia novorum in Geometria inventorum satisfacere File icon.gif hactenus non potui: cujus quidem morae rationes in literis ad ipsum datis exposui. Faciam tamen in posterum, quod leges amicitiae exigunt. Mox ultimam manum impositurus Tomo alteri Theologiae naturalis,[8] quem alia data occasione mittam. Vale et fave.

Dabam Marburgi Cattorum d. 10 Martii A. 1737.


Fussnoten

  1. Wolff, Christian, Recueil de nouvelles pièces philosophiques, concernant le différent entre Lange et Wolf, Leipzig 1737
  2. Friedrich II.
  3. Wolff, Christian, Logique, ou Réflexions sur les forces de l'entendement humain, et sur leur Légitime usage, dans la connoissance de la vérité, traduite de l'allemand sur la 5e éd., et revue sur toutes les suivantes, Berlin, chés A. Haude 1736
  4. Wolff, Christian, Nouvelles pièces sur les erreurs prétendues de la philosophie de Mons. Wolf... Avec un avis au lecteur de l'histoire de ce nouveau differend, [o.O.] 1736 und Leipzig 1737
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. Wolff, Christian, Theologia naturalis methodo scientifica pertractata, Francofurti; Lipsiae 1739-1741


Zurück zur gesamten Korrespondenz