Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1736.09.01)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1736.09.01 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.52* |
Fussnote | 2 Zeilen auf der zweiten Seite |
Amplissimo atque Celeberrime
Dn. Joanni Bernoulli,
Mathematico eminenti,
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Cum Cl. Koenigius in patriam proficiscatur, Theologiae meae naturalis[1] exemplar ei dedi, ut ad Te deferat. Puto Tibi non displiciturum opus, in quo doctrinas maxime arduas ad evidentiam perducere conatus: quae si hinc inde nondum summa videatur, quae adhuc desiderari possunt, me additurum confido in Tomo altero,[2] ubi a priori demonstrabuntur, quae hic a posteriori adstruere debui. Singularis jam rerum mearum facies in aula Borussica est, quam Tibi optime depinget Cl. Koenigius: ipsi enim omnia perspecta sunt. Plura igitur hac vice non addo. Vale et fave.
Dabam Marburgi Cattorum d. 1 Sept. 1736.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz