Bernoulli, Johann I an Goldbach, Christian (1725.01.20)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Goldbach, Christian, 1690-1764 |
Ort | Basel |
Datum | 1725.01.20 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | St. Petersburg, Archiv der Akademie der Wissenschaften, Foto im Editionsarchiv |
Fussnote |
Viro Ampliss. atque Excell. Christiano Goldbach. S. P. D.
Joh. Bernoully.
Jam ante aliquot menses ad me scripsit Cl. Wolfius[1] sibi in commissis datum, ut nomine Imper. Russ. offerret filio meo Cathed. Mathem. in Acad. Petropol.;[2] cum vero non indicaret nomen filii cui illa destinaretur; non nisi ex circumstantiis quibusdam conjectare licuit Filium meum natu minorem apud Italos cum maxime degentem intelligi, Danielem puta, cui ni fallor Tecum intercedit litterarum commercium ipsi perquam honorificum, quo honore fruebatur etiam olim alter filius Nicol. qui nunc jura docet in Lycaeo Bern., postquam Venetiis in Tui notitiam et consuetudinem venisset. Paulo post Wolfianas litteras advolarunt quoque aliae ab Ampl. Blumentrostio[3] tum et quae eas includebant a Cl. Doppelmayero.[4] Offerebatur in illis salarium lautius, quam in Wolfianis, sed non satis patebat utri filiorum meorum, erat namque Epist. Blumentr. inscriptio sine Cognominis expressione "A Mr. N. Bernoulli", altera vero a Cl. Doppelm. inscribebatur hunc in modum "a Mr. Nic. Bern. Prof.r en Droit"; ita ut incertus essem multo magis quam ante atque nescius an Nic. an Dan. an forsan uterque invitaretur. Sed vidi demum ex nuperrimis Tuis, Vir Ampl. quas ad me scribere dignatus es, ut et ex Berndisianis ad Te datis et mecum communicatis nec non ex noviss. Wolfian. uno eodemque die acceptis, desiderari utique Dan. quamvis a Nob. Bernd. per errorem Andr. vocatum, is enim est filius meus secundo genitus, is medicus, is nuperrime adhuc Venetiis agens apud Nob. Venet. Credo et hunc quoque fuisse quem antea commendaveras Cl. Doppelm. ut eundem porro commendaret Blument. Interim non intermisi statim atque acceperam primas de hac re Wolfii litteras, ex quibus Dan. a Russ. peti colligebam, eidem notitiam dare per litteras, quae autem nescio quo imfortunio ad ipsum nunquam pervenerunt, cum in eo essem, ut ad iteratas meas litteras aliquo post tempore ad ipsum datas, responsum ab eo expectarem; defertur ecce ad me nuncius, non minus tristis quam inopinatus de Dan. meo periculose aegrotante laborante Patavii febre ardente. Addunt litterae a Cl. Poleno exaratae,[5] aegrum postquam per aliquot dies in extremo vitae discrimine versatus fuisset; oborta quaedam crisi ad se rediisse, et nunc paulo se melius haber[e.] Hanc inter spem metumque suspensus, proximas praestolor litteras visurus qualem habiturus sit exitum, morbus filii mei. Percipis Vir. Ampl. ejus silentii causam, eandem si libueris indicaturus Ill. Com. de Galowko nec non Ampl. Blumentr., ne sinistre interpretentur responsionis moram. Indulgebunt, uti spero ea quae sunt benignitate, aegrotanti meo filio, sufficiens convalescendi tempus, ut recuperatis viribus in Patriam se recipere et mecum de honorifica oblatione ceu par est deliberare possit, quod ubi factum fuerit, animi sui sententiam ocyssime perscribet. Quod superest vale Vir Ampl. atque mihi ac Filiis meis proporro fave.
Dabam Basileae a. d. 20. Jan. 1725
Fussnoten
- ↑ Brief von Christian Wolff an Johann Bernoulli von 1724.11.09.
- ↑ Zu den Umständen der Berufung von Nicolaus II und Daniel Bernoulli nach St. Petersburg siehe z.B. die entsprechende Anmerkung zum Brief von Johann Bernoulli an Johann Jakob Scheuchzer von 1724.12.30.
- ↑ Im Manuskript steht "Blumentrotio"
- ↑ Diese beiden Briefe von Blumentrost und Doppelmayr scheinen nicht erhalten zu sein.
- ↑ Dieser Brief Polenis an Johann Bernoulli scheint nicht erhalten zu sein.
Zurück zur gesamten Korrespondenz