Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1738.12.17)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1738.12.17 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.56* |
Fussnote |
Viro Amplissimo et Celeberrimo
Dn. Joanni Bernoulli,
Mathematico eminenti,
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Paucis Te volo, Vir celeberrime. Cum agnatus tuus[1] in patriam revertatur, per ipsum Tibi mittere volui Partem primam Philosophiae meae practicae Universalem, quae Theoria[m] complectitur.[2] Proxime sequetur altera, quae praxi evolvendae destinata sublimiora hisce continet.[3] Deduxi enim eam a priori ex ipsa animae humanae natura, ceu decet philosophum Juri naturali longe ampliores limites tribuo, quam intra quos v[ul]go coërcetur, ita ut omnium actionum humanarum, qualescun[que] tandem eae sunt, in dato quocunque casu moralitas per idem de[ter]minetur, nec quicquam arbitrio humano relinquatur. Quod su[per] est, Deum supplex rogo, ut per plures adhuc annos Te salvum atque incolumem servet in rei mathematicae incrementum ac ornamentum. Vale et fave.
Dabam Marburgi Cattorum d. 17 Dec. A. 1738.
Fussnoten
- ↑ Dieser Verwandte von Johann Bernoulli konnte nicht identifiziert werden.
- ↑ Wolff, Christian, Philosophia practica universalis, methodo scientifica pertractata, Pars prior, theoriam complectens, qua omnis actionum humanarum differentia, omnisque juris ac obligationum omnium, principia, a priori demonstrantur, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1738.
- ↑ Wolff, Christian, Philosophia practica universalis, methodo scientifica pertractata, Pars posterior, praxin complectens, qua omnis praxeos moralis principia inconcussa ex ipsa animae humanae natura a priori demonstrantur, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1739.
Zurück zur gesamten Korrespondenz