Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1736.09.01)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1736.09.01 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.52* |
Fussnote | 2 Zeilen auf der zweiten Seite |
Amplissimo atque Celeberrime
Dn. Joanni Bernoulli,
Mathematico eminenti,
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Cum Cl. Koenigius in patriam proficiscatur,[1] Theologiae meae naturalis[2] exemplar ei dedi, ut ad Te deferat. Puto Tibi non displiciturum opus, in quo doctrinas maxime arduas ad evidentiam perducere conatus: quae si hinc inde nondum summa videatur, quae adhuc desiderari possunt, me additurum confido in Tomo altero,[3] ubi a priori demonstrabuntur, quae hic a posteriori adstruere debui. Singularis jam rerum mearum facies in aula Borussica est, quam Tibi optime depinget Cl. Koenigius: ipsi enim omnia perspecta sunt. Plura igitur hac vice non addo. Vale et fave.
Dabam Marburgi Cattorum d. 1 Sept. 1736.
Fussnoten
- ↑ Samuel König befand sich ab 1736 wieder in Bern.
- ↑ Wolff, Christian, Theologia naturalis methodo scientifica pertractata. Pars prior, integrum systema complectens, qua existentia et attributa Dei a posteriori demonstrantur, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1736.
- ↑ Wolff, Christian, Theologia naturalis, methodo scientifica pertractata. Pars posterior, qua existentia et attributa Dei ex notione entis perfectissimi et natura animae demonstrantur et atheismi, deismi, fatalismi, naturalismi, spinosism aliorumque de Deo errorum fundamenta subvertuntur, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1737.
Zurück zur gesamten Korrespondenz