Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1730.05.20)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 20. Juni 2017, 08:17 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1730.05.20
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.46*
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Joanni Bernoulli,

Mathematico Summo

S.P.D.

Christianus Wolfius.

Diu expectavi occasionem, qua Philosophiae partem alteram, nempe Ontologiam[1], una cum Horis Subsecivis[2] ad Te mittere possem. Quare cum nunc juvenis quidam doctus,[3] qui hic Jurisprudentiae operam dedit, in Patriam redeat, per eum accipies, quae sincerae amicitiae tessera esse debent. Novi enim Tibi non displicere, quod philosophiam et utilem, et certam efficere studeam, quamvis Tu, Vir Summe, in Matheseos thesauris amplificandis potissimum vires ingenii Tui exerceas. Puto Tibi probatum iri, quae de notione infiniti mathematici in Ontologia affero, etsi contrarientur iis, quae Fontenellius in sua Geometria infiniti[4] propugnat. Quodsi tamen secus videatur, non ingratum erit, si mihi candide aperueris, quid File icon.gif Tibi videatur. Multum enim tribuo acumini Tuo. Quoniam cum hominibus insulsis pugnare nolo[,] ad informandos eos, quorum interest, de ratione ac usu philosophiae meae Horas Subsecivas conscribi consultum duxi. Puto in iis, quae fori philosophici sunt, me Te habere consentientem: neque tamen displicebit, si aliter senseris Tuamque mentem mihi aperueris, certo persuasus me inde doctiorem redditum iri. Vale et fave.

Dabam Marburgi Cattorum d. 20 Maji 1730.


Fussnoten

  1. Wolff, Christian, Philosophia prima sive Ontologia methodo scientifica pertractata, qua omnis cognitionis humanae principia continentur, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1730.
  2. Wolff, Christian, Horae subsecivae Marburgenses anni 1729, quibus philosophia ad publicam privatamque utilitatem aptatur, Trimestre vernale, Trimestre aestivum, Trimestre autumnale, Trimestre brumale, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1729/1730.
  3. Dieser Überbringer ist nicht identifiziert.
  4. Fontenelle, Bernard le Bouyer [Bovier] de, Eléments de la géometrie de l'infini. Suite des Mémoires de l'Academie Royale des Sciences, Paris (Imprimerie Royale) 1727.


Zurück zur gesamten Korrespondenz