Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1733.06.27)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Ort | Basel |
Datum | 1733.06.27 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote | Adresse auf fo.27r |
Illustrissimo Nobilissimoque Viro
Joanni Poleno
Mathematico Doctissimo
S. P. D.
Joannes Bernoulli
Ex quo novissimas ad me exarasti litteras Tuas, Vir Doctissime, non dubito, quin tria volumina postrema Lexici Moreriani, cujus ad Te mittendi curam in me susceperam, in manus Tuas jam recte pervenerint. Quaenam causa fuerit cur tam sero evaserint praelum cognoveris ex Bibliopolae programmatibus.
Litteras quas ad Filium meum Danielem dare atque ad me dirigere dignatus es, eidem cum aliis meis nuperrime transmisi, ita ut haud dubitem, quin propediem sit accepturas; An [et] quando valedicere velit stationi Petropolitanae, id quidem ego ignoro, nec forsan ipse adhuc apud se certi quid ea de re statuit. Etsi vero in patriam redeat, non transibit utique per Italiam, nimis quippe ab itinere remotam, qu[are] non capio, quomodo eum sis iterum visurus.
Intellexi perfecto Parisiis sine mora, Dissertationi Tuae adjudicatum fuisse praemium ab Academia regia Scientiarum, qua de causa Tibi ex animo gratulor; sed non est cur id sorti cuidam fortunae tribuas, hoc enim indecorum nimis esset Judicibus ab Academia constitutis, quin potius id merito Tuo accept[um] referas. Ubi dissertatio Tua typis excusa ad me fuerit delata, eam summa cum voluptate perlegam, spe fretus fore ut ab ea doctior evadam; si quid in ea [deprehendero] quod judicium meum requirat, id tecum communicare cum applausu non dubitabo. Rogo interim ut si qua in re commodis Tuis velificari porro queam, id mihi quavis occasione libere significes. Vale Vir Nobilissime, Tuoque amore me semper complecti perge.
Dabam Basil. a. d. V. Kal. Jul. MDCCXXXIII.
A Monsieur
Monsieur Le Marquis Poleni, très-
illustre Professeur des Mathematiques, et Membre
de diverses Acad. Imp. et Roy. des Sciences etc.
à Padoue
Zurück zur gesamten Korrespondenz