Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.06.04)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 20. Juni 2017, 08:17 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1725.06.04
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.33*
Fussnote Letzte Seite leer



File icon.gif Viro celeberrimo atque Amplissimo

Dn. Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Literae tuae,[1] Vir celeberrime, quas me nondum accepisse scripseram Filio tuo, tandem mihi redditae sunt, quamvis tardius. Schedam[2] ex Italia transmissam Lipsiam ad Menckenium misi, ut Actis Lipsiensibus inseratur: quod quantocyus factum iri nullus dubito. Filii tui Exercitationes mathematicae[3] leguntur in Actis mensis Martii, quae interea temporis a Te visa arbitror. Doleo, Hermannum Tibi insultasse, et ad justam indignationem Te provocasse. Si rebus suis consulere voluerit, non dubito, quin sua sponte Tibi publice sit facturus satis. Accepi heri literas cum a Blumentrostio, tum ab illustrissimo Comite,[4] quibus mihi committitur, ut negotium Professionis Petropolitanae cum Filio Tuo[5] conficiam: quamprimum enim suam declaraverit voluntatem decretoriam, per me ab Illustrissimo Domino Legato diploma extemplo accepturus. Praesens rerum status non patitur, ut utrique Filio Tuo Professio decernatur, cum mathematica non vacet, nisi unica, nempe Mechanica. Quoniam itaque Filius Tuus Daniel specimine illustri[6] (id quod per novellas ordinarias ubivis terrarum innotuit) docuit, quid in hoc genere File icon.gif possit; ei quidem hac vice soli offertur Professio Mechanicae: fieri tamen potest, ut in posterum alter ipsi socius adjungatur. Et meo quidem judicio praestat, hunc primum solum abire ad Russos, ut experiatur, num commodum sit ibi terrarum degere, praesertim cum alter non contemnendis emolumentis in statione Bernensi fruatur. Quoniam Nicolao ob emolumenta in patria deserenda oblatum fuit salarium mille Rubelorum, etsi per errorem, cum ego Danielem commendassem nescius Consultissimum Virum eo perduci posse, ut Professione Bernensi relicta ad Russos abeat; et Blumentrostius Archiater, et Illustrissimus Comes arbitrantur, Clarissimum Filium Tuum juniorem in salario octingentorum Rubelorum acquieturum, praesertim cum solus Bülffingerus, qui munere publico jam functus in patria, eodem salario fruatur, ordinarium vero, quod ceteris obtigit, nonnisi 600 Rubelorum existat. Nulli praeterea ipsi sumtus erunt faciendi in habitationem commodam, erit gratuitus lignorum atque candelarum usus. Sumtus itineris accipiet 300 imperiales, qui abunde File icon.gif sufficiunt. Quoniam nonnisi in quinquennium paciscitur, eo elapso haud difficulter lautiori salario mactabitur, ubi nulla apparebit ratio, cur Hermanno praebeatur lautius, quam Filio Tuo. Rogo, ut Filio tuo haec significes, quem meo nomine humanissime salutes velim. Ejus nunc accipio literas,[7] sed angustia temporis haud quaquam permittit, ut ad eum scribam. Quoniam nihil magis in votis habeo, quam ut negotium hoc tandem perficiatur; operam dabis, Vir celeberrime, ut Cl. Filius tuus animi sui sententiam quantocyus declaret. Vale et fave.

Dabam Marpurgi d. 4 Jun. 1725.


Fussnoten

  1. Johann Bernoulli an Wolff von 1725.04.18.
  2. [Michelotti, Pietro Antonio], De sublingualibus salivae ductibus Anonymi Epistola ad Actorum Eruditorum, quae Lipsiae publicantur, Autores, in: AE Julii 1725, pp. 325-328.
  3. [Wolff, Christian], Rezension von Danielis Bernoulli, Basileensis, Joh. Filii, exercitations quaedam Mathematicae, in: AE 1725 Martii, pp. 113-115.
  4. Diese Briefe von Laurentius Blumentrost und Alexander Golovkin sind anscheinend nicht erhalten.
  5. Daniel Bernoulli.
  6. Bernoulli, Daniel St. 4, Exercitationes quaedam mathematicae, Venetiis (D. Lovisa) 1724 - Werke 1, pp. 297-362.
  7. Es handelt sich um den Brief von Daniel Bernoulli an Wolff von 1725.05.27.


Zurück zur gesamten Korrespondenz