Bernoulli, Johann I an Trommius, Abraham (1717.03.17)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 7. Februar 2017, 12:02 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Trommius, Abraham, 1633-1719
Ort Basel
Datum 1717.03.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 675:Bl.142-143
Fussnote Eigenhändiges P.S.



File icon.gif Viro plurimum Reverendo ac Clarissimo

Fautori et Amico Veteri

Abrahamo Trommio

S. P. D.

Johannes Bernoulli.

Accepi Tuas Litteras atque perlegi maxima illa voluptate, quam creare solet nuncius de re quadam suavissima, qui ex improviso ad aures nostras pervenit: quid enim quaeso suavius contingere mihi potuisset, quam id ipsum, quod ex Te ipso intellexi, Te nempe Senem Venerabilem meum quondam Patronum et ex paucis sinceris unum, non superstitem tantum esse, sed et vegeta hactenus uti valetudine, ut solitis Tuis laboribus et negotiis hac qua es provecta aetate vacare et incumbere possis. Laboriosissimum Tuum concordantiarum opus quod futura aestate in lucem proditurum polliceris, satis profecto nobis ostendit, quid Tui valeant humeri, quantisque viribus polleant, precor Deum, ut annis Tuis, modo hoc votis consequi liceat, complures alios addat, sed tales, qui perfectissima valetudine vitam reddant amabilem, Teque in statu servent, quo Ecclesiae et rei Litterariae operam Tuam porro utiliter navare queas. Quod attinet ad litteras solennes, quas missu Illustriss. et Nobiliss. Curatorum Vestrae Academiae accepi[1] et quibus ad Professionem Matheseos obeundam de novo invitor oblata conditione non quidem meliore sed potius deteriore quam quâ olim gaudebam, vereor, ut possim satisfacere et vestro et meo desiderio, quae sint mihi obstacula, et quae difficultates me coërceant, quo minus ad Vos postliminio redire liceat, nolo hic multis repetere, rescisces si volupe sit a Cl. Muykens , cui eas fuse exposui in Epistola quadam ad eum data initio hujus anni,[2] quam autem ipsum File icon.gif non accepisse suspicor, quare hoc ipso die ejus descriptionem mitto ad Cl. Rossalium,[3] eumque rogo ut tradat Cl.mo Muykens, atque ut ambo agant meo nomine gratias Illustriss. et Nobiliss. Curatoribus pro insigni benevolentia et animo propenso, cujus indicium tam splendidum mihi dederunt suis ad me missis litteris perquam honorificis. Rogo etiam Cl. Cl. Muykens et Rossalium, ut Proceribus offerant et commendant Filium meum natu maximum mei loco ad Professionem vocandum, quippe quem in Philosophicis et Mathematicis non leviter versatum esse asserere audeo, quemque proin omnia quae a Professore desiderantur praestare posse spondeo ac caveo, et ne verbis meis solummodo habenda sit fides, Filium tradam Vestratibus in periculum de ipso sumendum per unum alterumve annum, quo tempore si non Procerum voto satisfacturus esset, neque se statione sua dignum probaret, jus utique reservarent sibi eum dimittendi, quinimo primus ego forem, qui ejus dimissionem petiturus essem. Quod autem Filius meus ad docendam Mathesin idoneus sit, monstravit hoc jam publicis speciminibus,[4] ipseque ego optime novi, quousque progressus sit, alioquin certe tam temere illum non commendarem, nisi scirem, illum cum laude et applausu demandato munere fungi posse, cum in me praesertim si secus faceret omnis culpa et ignominia redundaret. Lubens audio plurimos adhuc superesse mei memores et amantes: dudum quidem cum moerore percepi fata suprema integerrimi nostri Braunii ut et Amplissimi Consulis Altingii; nescio vero utrum in vivis adhuc sit alter Consul Spectatissimus Wighers quondam meus Maecenas incomparabilis, huic si vivit et Aliis meis Fautoribus et Amicis File icon.gif occasione data verbis meis salutem plurimam dic ac observantiae meae cultum defer. Inprimis vero Collegam Tuum, Virum Rev. Pastorem Themmen mihi olim amicissimum scire cupio quam suavis mihi sit recordatio candidissimae illius amicitiae et mutuae necessitudinis quam inter nos contraximus sanctissimeque semper excoluimus; salvere etiam volo ejus Filium, qui unus fuit ex primis meis Discipulis acer et alacris mihique addictissimus.[5] Te tandem Tuamque conjugem charissimam cum ipsius Filio Doctissimo Oostbroekio meo meaeque Uxoris nomine officiose salutamus. Vale et fave.

Dabam Basileae a. d. XVI. Kal. April. MDCCXVII.

Hisce jam scriptis accipio responsum a Cl. Muykens[6] unde intelligo meas ad ipsum datas non ut suspicabar intercidisse: nihil tamen impedit, quominus hasce ad Te dimittam, in eadem namque sententia persistens.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz