Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1732.04.01)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:07 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Poleni, Giovanni, 1683-1761
Ort Basel
Datum 1732.04.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Standort unbekannt
Fussnote Adresse auf fo.22r. Daneben von anderer Hand: "passée par le canal de votre tres h. et tres ob. serv.r D. D. ce 3/12 Avr. " und "f.o Milano"



File icon keinbild.gif Nobilissimo ac Celeberrimo Viro

Joanni Poleno

Mathematico Acutissimo

S. P. D.

Joannes Bernoulli

Accepi quidem novissimas Tuas litteras prid. Non. Martii hujus anni datas, alteras autem anteriores Bergomum missas ad Comitem Sdardum (si recte nomen lego) non accepi, neque etiam nummum aureum qui adhuc solvendus est. Sciscitaberis igitur ex Eo, ad quem utrumque miserit, cum se misisse affirmet, neutrum tamen hactenus ad manus pervenerit meas.

Quod ad tria reliqua Volumina Lexici Moreriani attinet, scire Te velim, nullum abesse, quominus sint absoluta, contra quam sperare fecerat Bibliopola nostras, qui lentoris causam rejicit in Typothetarum paucitatem, cum plures habere non possit. Typorum opera, ut audio, vixdum pervenit ad dimidium Voluminis quinti, ita ut finem totius Operis ante Autumnum sperare haud liceat. Statim vero ac prodierint Volumina tria reliqua, de eo Te certiorem faciam; Reliqui interim octo floreni huc remitti possunt quandocunque per commoditatem Tuam licebit. Rogo autem ut alium Mercatorem hic constitui cures, ad quem litterae Tuae ad me mittendae dirigantur, ille enim qui subinde tuas litteras ad me scriptas suis inclusas tradidit, non admodum polite vel honeste mecum agere solet, dum majus a me exigit pretium pro redimendis litteris, quam si Tigurinus Mercator, qui eas recipit, immediate ad me mitteret per Cursorem publicum.

Significandum itaque esset Tigurino, qui Tuas res gerit, ut si quid litterarum abs Te accipiet, id sine ambagibus Cursori committat, vel saltem ad alium Mercatorem Basil. honestiorem dirigat.

Commentarios Bononiensis Academiae non vidi, neque novi quis eos ad me mittere debeat. Librum vero Galli Clairaut de Curvis duplici curvatura praeditis, accepi missu ipsius Auctoris.[1] Legi illum atque inveni quaedam satis bona, quedam tamen etiam mediocria imo trivialia; Id quidem in Auctore maxime laudandum, quod cum componeret hunc librum, is nondum File icon keinbild.gif compleverat, ut ferunt ejus Praecones, decimum septem aetatis annum. Dabit itaque crescentibus annis, alia hisce primitiis meliora et magis matura.

Intelligo ex ipsis quoque litteris filii mei Danielis, quod ex Equite illo Hierosolymitano audiveras, Danielem nunc optima valetudine frui, postquam aliquandiu dubia ac languens fuerat. Alter meus filius Joannes Juvenis XXII annorum ac Juris utriusque Doctor, propediem iter in Septentrionem suscipiet, visurus Petropoli, si Deus annuerit voto, fratrem suum. Quod superest Vale et me amare perge.

Dabam Basileae Kal. Apr. MDCCXXXII.[2]

File icon keinbild.gif A Monsieur

Monsieur Le Marquis Poleni

des Academies Imp. et Roy. des Sciences de

differents endroits, et tres illustre Pro-

fesseur des Mathematiques etc.

à Padoue



Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Im Manuskript steht "MCCXXXII"


Zurück zur gesamten Korrespondenz