Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1711.10.03)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1711.10.03 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.143 |
Fussnote |
J. Burchardo Menckenio
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Accepi Vir Clarissime jam ante aliquot menses Litteras Tuas humanissimas, et diu post quoque fasciculum Actorum quem mihi tradidit Sternius noster Mercator Cl Werenfelsii Bibliothecarii Academici Affinis, qui retulit se Tibi cum Lipsiae esset rite exolvisse summam 15 thal. 20 gr. pro Actis transmissis debitam, de quo equidem non dubito: sed miratus fui quod in hoc altero fasciculo repererim rursus eadem illa Acta quae jam in priori fasciculo per Dulseckerum Argentinensem pro Bibliotheca nostra transmiseras; non minus quam menses ill[o]s ad me destinat[o]s; ita ut jam duo exempla adsint singulorum eorum quae in primo fasciculo continebantur; quid nunc de alterutro faciendum sit nobis superfluo Tuum est statuere et nunc ut remittam quod ex inadvertentia bis misisti, mihi significare; quicquid jusseris exequar ocyus. Caeterum gaudeo opus Vestrum tam gnaviter procedere; miror mathematica ibi tam frequenter ut olim amplius haud spectari: quaeram occasionem aliquid de meo subinde communicandi, siquidem publica luce dignum censueris; placet interim Cl. Wolffii prona sedulitas, sine qua fere prorsus sterilescerent mathematica in Actis vestris. Scripsi huic viro jam dudum ad litteras ipsius datas 10. 8bris 1710;[1] sed nec responsum accepi nec vanam spem fecerat Elementa sua Matheseos universalis.[2] Ei quaeso verbis meis data occasione salutem dic Tu vero Vir Cl. Vale et me amare perge.
Dabam Basileae a. d. 3. Oct. 1711.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz