Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1731.09.17)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:06 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1731.09.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.47*
Fussnote Letzte Seite leer



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Joanni Bernoulli,

Mathemat. Professori,

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Cum in patriam jam revertatur Vir juvenis clarissimus Burchardus, qui per aliquod tempus sedulum sese mihi praebuit auditorem; mearum partium esse duxi has ad Te, Vir Celeberrime, dare literas, ut intelligas me amicitiam Tuam magni adhuc facere, etsi defuerint hactenus quae scriberem. Nullus dubito Te ex nundinis paschalibus accepisse per mercatores vestrates Cosmologiam[1] et Horarum Subsecivarum anni superioris Trimestre brumale atque vernale[2]. Ecce jam Tibi harum Trimestre autumnale. Rex Sueciae per aliquot dies MarburFile icon.gifgi haesit, solenniter exceptus a Studiosis: id quod Burchardus pluribus Tibi narrabit, ut florentem hujus academiae statum inde intelligas. Maxima me in gratia penes Regem positum esse ex ipsius ore cognovi. Vix enim ex curru descenderat et conclave intraverat, cum me ex ingenti praesentium multitudine evocari juberet me de gratia sua certiorem redditurus: id quod collegarum invidiam mihi concitavit, aut potius jam antea concitatam auxit. Jura apud nos accuratiori methodo jam tradere coepit Consultissimus Cramerus: id quod ex dissertatione ejus inaugurali, qua tractationis novae specimen dedit, perspicies.[3] Licebit in posterum apud nos Mathesin, philosophiam atque Jurisprudentiam uniformi methodo addiscere. Et sic tandem fore spero, ut cum Jurisprudentia File icon.gif Matheseos ac philosophiae studium feliciter conjungatur. Neque dubito Theologos et Medicos hoc exemplo excitatum iri, ut et ipsi solidiori dogmatum discussioni operam navent: quod ubi fiet, scopum, quem intendo, assecutus ero. Vale et fave.

Dabam Marburgi Cattorum d. 17 Sept. 1731.


Fussnoten

  1. Wolff, Christian, Cosmologia generalis, methodo scientifica pertractata, Francofurti; Lipsiae (Renger) 1731
  2. Wolff, Christian, Horae subsecivae Marburgenses, quibus Philosophia ad publicam privatamque utilitatem aptatur, 12 Stück, 1730. (Kontrollieren)
  3. Cramer, Johann Ulrich von, Ioh. Ulrici Crameri, ... programma. De optima iura docendi methodo quo generosissimos atqve nobilissimos academiae cives ad lectiones publicas proxime inchoandas invitat, Marburg, 1731 oder Cramer, Johann Ulrich von, Dissertatio de usu ??? primi Decretal., quae ideam methodi demonstrativae in jure Canon. exemplarem exhibet, [Marburg 1731]


Zurück zur gesamten Korrespondenz