Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1731.04.20)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Ort | Basel |
Datum | 1731.04.20 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote |
Nobilissimo ac Celeberrimo Viro
Joanni Poleno
Mathematico consummatissimo
S. P. D.
Joannes Bernoulli
Nuperrime ad Te dimisi fasciculum continentem tres priores Tomos Lexici Moreriani et dissertationes desideratas,[1] spero eum sartum tectum ad Te pervenisse ut et litteras meas quibus fasciculum comitabar. Paucis post ejus discessum diebus, Cl. noster Hermannus emenso longo itinere tandem bonis avibus in Patriam rediit;[2] Is postmodum resolutis sarcinis suis mihi afferri curavit libros omnes quos a filio meo accepit huc vehendos: illorum plerorumque duo inveni exemplaria (sunt autem praeter duo Volumina Commentariorum Academiae Petropolit. varia alia opuscula non tantum latino, sed quaedam etiam Russico et quaedam germanico sermone conscripta)[3], quare si omnia ista pro pretio XXXVI florenorum, quos erogavit filius, desideres etiamnum, poteris id mihi significare et simul mandare an hos Libros eidem Mercatori an cuidam alii committam qui eos ad Te deferri curet. Caeterum scire Te volo Vir Nobiliss. Hermannum ea esse generositate ut, quamvis impense obtulerim, ne teruncium quidem pro vectura aliisve expensis postulare velit nedum acceptare, dicens hoc minimum esse officium quod nobis facere potuerit, optare se ut occasio sibi praebeatur aliquid nobis majoris momenti praestandi. Nihil habeo quod addam; quocirca divinae gratiae commendatus Vale.
Dabam Basileae a. d. XII. Kal. Maij MDCCXXXI.
A Monsieur
Monsieur le Marquis Poleni
de diverses Academies Imperiale et Roya-
les des Sciences, tres Celebre Professeur des
Mathematiques etc.
à Padoue
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz