Poleni, Giovanni an Bernoulli, Johann I (1730.11.17)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:02 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Poleni, Giovanni, 1683-1761
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Padova
Datum 1730.11.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Standort unbekannt
Fussnote Auf der letzten Seite eine Liste von der Hand Polenis mit 10 Buchtiteln und der Bemerkung: "NB. Indicem hunc Jo. Bernoullio non misi"



File icon keinbild.gif Joanni Bernoullio

Humanissimas litteras tuas datas IX. Kal. Nov. nuper accepi. Tot vero Tibi debeo gratiarum actiones, ut unde [exo]rdiar haud facile inveniam. At ordinem tuorum sequar. Atque inprimis lubens fatebor me Tibi obstrictum; proptereaque gratissima mihi fuit subscriptio pro Moreriano Lexico; cui (quamvis tempus legitimum iam effluxisset) me admisit, ut Tibi gratificaretur Bibliopola iste, vere li[]mator. A mercatore, qui curabit, ut epistola haec mea ad Te deferatur, curabitur etiam, ut Tibi istic persolvantur sex floreni germanici, quos mei caussa erogavisti. Idem Tibi significabit fasciculum Librorum (cum illa Lexici Volumina prodi[] tradere poteris, ut me fasciculus idem perferatur. I[] cum tria illa V. recipientur; numerandi a Te erunt Bibliopolae alij sex Floreni, qui ut Tibi itidem numerentur statim curabo.

Transeo ad Opera Mathematica Petropoli edita; hoc est ad aliud caput benignitatis tuae atque beneficentiae. Quod enim concedere alterum eorundem Operum exemplar mihi velis, id ab humanitate tua summa proficisci plane intelligo. Simulac autem mihi indicaveris expensarum portorij aliarumque summam; statim hanc et pretium florenorum triginta istic Tibi tradi curabo: manebitque meo in animo, meisque in Libellis, benefacti tui memoria sempiterna. Si Opera illa ad Te pervenirent antequam mississes prima Volumina Lexici Moreriani; coniungere omnia una posses. Ceterum diu est, quod ab Hermanno, Collega olim meo suavissimo, litteras (nescio quonam fato) non accepi. Gaudebo ubi intelligam, eum in patria commorari, et domesticae Academiae litore Musis.

Mihi autem gaudeo, Parisiensibus Academicis gratulor; quod tuam de Orbitis, et Aphelijs Planetarum Dissertationem reliquis praetulerint. Huiusmodi iudicia honorem immortalem parient ipsi Academiae, optime ita decernenti de Operibus optimis, hoc est, Vir Summe, de tuis. Dissertationem Cel. File icon keinbild.gif Filij de Respiratione, et hanc tuam si ceteris Libris adiungas, rem mihi pergratam facies.

Ceterum dolet, duplici taedio affectum Te fuisse; proptereaquod prima epistola mihi missa, et Alexandro Galiziolo commendata, perierit. At is ceteroquin diligens est; planeque existimo, Tabellarios in culpa fuisse. Mercator, quo nunc citor, attentus erit, ut spero. Deus O. M. Te sospitem servet diutissime, atque fortunet.

Patavij. XV. Kal. Decemb. MDCCXXX.

NB. Indicem hunc Io. Bernoullio non misi.

Crousaz. Discours sur le Prince de la Nature.

Massy. Propositions pour conserver sur Mer l'égalité du Mouement d'une Pendule.

Mac-Laurin. Demonstration des Loix du Choc.

Dan. Bernoulli. Discours... des Clepsidres.

P. Maziere. Les Loix du Choc des Corps à ressort.

P. Maziere. Traité des petits Tourbillons.

I. Bernoulli. Discours sur les Loix de la Communication du Mo[uvement.] Avec une Addition.

Bouguer. De la Mature des Vaisseaux.

Anonymus. Memoire ou l'on examine quelle est la meilleure maniere de mâter les Vaisseaux.

Anonymus. Meditationes super Problemate Nautico de implantatione Malorum.


Zurück zur gesamten Korrespondenz