Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1730.07.11)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:01 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Poleni, Giovanni, 1683-1761
Ort Basel
Datum 1730.07.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 675, fol.24
Fussnote



File icon keinbild.gif Nobilissimo ac Celeberrimo Viro

Joanni Poleno

S. P. D.

Joannes Bernoulli

Etiamsi pro comparandis exemplaribus Lex. Moreriani[1] subscriptionum tempus jam diu expiraverit; attamen typographus ad sollicitationem meam non fuit difficilis. Acceptavit itaque abs me sex florenos Tuo nomine oblatos deditque vicissim apocham seu unius subscriptionis schedulam, quam si desideraveris, missurus sum; sed praestat meo judicio ut illa heic maneat, quia reddi debet quando traduntur exemplaria, tradentur autem tria priora Volumina sub initium anni proxime sequentis, sicuti spem facit Typographus. Ea quandocyus ad Te perferri curabo atque illis adjiciam quadam exemplaria (supersunt enim bene multa) Dissertationis, quam petis, Filii mei Danjelis de Respiratione, nec non alterius cujusdam File icon keinbild.gif Dissertationis de Orbitis Ellipticis Planetarum et mobilitate apheliorum qua nuper obtinui praemium ab Acad. Reg. Scient. propositum.[2] Haec quidem praelum nondum evasit, sed ut Parisiis mihi scribitur, evadet propediem. Possum quoque mittere, si nondum habes, Dissertationem aliam Filii mei, cujus forte mihi superest adhuc unum alterumve exemplum, de Perfectione Clepsydrarum in Navigationibus adhibendarum, qua pariter ante aliquot annos praemium reportaverat.[3]Vale.

Datum Basileae a. d. V. Id. Jul. MDCCXXX.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz