Poleni, Giovanni an Bernoulli, Johann I (1730.05.01)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padova |
Datum | 1730.05.01 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote |
Doctissimo Celeberrimoque: Viro
Joanni Bernoullio
Mathematicorum aetatis nostrae facile Principi
Joannes Polenus S.P.D.
Edidi temporibus varijs varias Epistolas ad rem Mathematicam pertinentes. Nunc earundem in unum Fasciculum collectarum exemplum Tibi mitto, Vir Praestantissime.[1] Eos ut aequi bonique (pro summa tua erga me humanitate) consulas, enixe rogo. Rogo praeterea, ut me certiorem facias de salute Danielis Filij tui, cuius doctrinam morumque integritatem et suavitatem maximi facio; amicitiam autem integra colam quousque vivam. At non unas ad eum litteras dedi, ut etiam ad Cel. Hermannum, sed nescio quonam fato, annus est, et quod excurrit, ex quo ab ijsdem responsum nullum accepi. D. O. M. precor ex animo, ut Te Tuosque omnes sospitet, atque fortunet. Illud itidem mihi percarum erit, quod meis verbis salutas Cel. Nicolaum Bernoullium Fratris tui Filium; qui apud nos fuit; Virum doctrina, virtute, probitate ornatissimum cui aliqua in re inservire, plane cuperem: et Dij faxint, ut ingenua haec animi sensa facto aliquo possim demonstrare. Nuntiatum mihi fuit, suscipi a vestrate Bibliopola Ioanne Brandmülero novam editionem Magni Dictionarij Morerij[2]; idque ab eo praestitum iri Subscriptionum, ut appellant, lege. Velim ut Subscriptionum legem ipsam (sine, ut alij, nominant Programma) mihi mitteres: peteresque ab eo, ut locum mihi reservaret: si enim, ut plane conijcio, lex illa satisfaciet, rogabo Te, ut subscriptionem meo nomine peragas. Cura ut valeas; et me ames; atque Te a me percoli, Tibi persuadeas.
Patavij. Kal. Maj. MDCCXXX.
A Monsieur
Monsieur Jean Bernoulli
des Academies Imp. de
Russie, et Royales de France, de Londre,
et de Berlin, tres celebre
Profess. de Mathem.
A Basle.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz