Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1728.08.27)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:58 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1728.08.27
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.32
Fussnote Der Brief enthält ein Exzerot aus einem Brief Cramers. 4 Seiten PS



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

His quidem in praesentia nil aliud Te volo Vir Ampl. quam ut significem Operum Tuorum latinorum Volumen primum[1] nuper transmissum rite mihi redditum esse pro quo ingentes refundo gratias. Judicium meum quod de eo a me petis illud est quod de omnibus Tuis scriptis hactenus tuli. Ordo nempe, perspicuitas, elegantia atque imprimis exprimendi facilitas, quae in illis elucent, in hac Tua logica prae caeteris quam maxime observantur. Etsi Opus ipsum nonnisi obiter adhuc perlustraverim, donec accuratius examinare vacet, jam satis tamen perspicere licuit, illud in suo genere esse praestantissimum; Nihil in eo mihi magis placet quam Regularum dilucidationes per exempla ubique subjuncta, quae cum sint selectissima et feliciter adhibita mirifice delectant non minus quam illustrant; fecisti utique quod res ipsa postulat, saepissime enim in hac praesertim occasione exempla magis docent quam regulae; Cum quidam Amicus, magnus Tui aestimator, cui per aliquot dies librum commodaveram, eundem mihi redderet, dixit rogatus quid de eo teneret, nullo eum alio laborare vitio, quam quod nimis erudite scriptus sit, qui non tam File icon.gif discentibus quam docentibus inservire queat, legant ergo eum, regessi, eruditi et explicent Tyronibus, quod etiam se facturum promisit atque eam in rem aliquod exemplar sibi comparaturum. Discursus praeliminaris, quem ante omnia attentissime perlegi, mirifice mihi placuit. Nihil in eo reperi quod non approbem; sed praecipue quod postremo Capite de Libertate philosophandi tam docte commentus es magnam creavit Voluptatem, nihil potuit dici verius, nihil aptius; Utinam vero talis libertas ubique vigeret, neque darentur homines imperiosi inter Theologos praesertim imperitos, qui Philosophos ad suam Cantilenam compositos vellent. Philosophia haud dubie progressus faceret longe majores: at hoc optandum potius quam sperandum. Occasione ejus quod habes p. 99 de Cassini junioris Observationibus circa Parallaxin fixarum[2] ad demonstrandam hypothesin Copernicanam, sciscitari lubet an etiam legeris, quod nuper in Novellis nostris hebdomadariis[3] relatum, de Astronomo aliquo Dano, qui cum Academia Petropolit. communicaverit suas observationes de parallaxi fixarum ejus quidem naturae ut amplius dubitari non possit de motu terrae. Scire autem Te volo, quod novissime a Filio meo intellexi, qui nimirum mihi perscripsit, se invenisse et proposuisse methodum observandi, multo sensibilius quam antehac factum parallaxin annuam, quae methodus jussu Academiae File icon.gif perito alicui Astronomo Dano, nomine Horrebow[4], (procul dubio eidem, cujus Novellae paulo post mentionem fecerunt) fuerit demandata,[5] ut eam executioni daret, quod eo cum successu factum, ut num systema Copernici sit extra dubium positum: insuper etiam hujus methodi beneficio aliquot fixarum distantias jamjam esse determinatas. Addit filius methodum suam[6] fuisse typis mandatam, in quo autem illa consistat nondum scio. Vale et fave.

dab. Basil. a. d. 27. Aug. 1728.

P. S. Quod suscipere volueris recensionem Dissertationis meae de Motu[7] valde obstrictus sum; Scio enim quam accurate omnia pertractes, quae Crisin Tuam subeunt. Ex Anglia nuper mihi transmissa est Refutatio hujus Dissertationis,[8] quae nescio in quo Diario comparuerit Idiomate Anglico, Autore quodam Robins, homine novo et ignoto, qui dicitur esse Juvenis ex Tremulorum Secta.[9] Sed non est, ut aliquid specialius dicam de hac refutatione; sufficit, si tibi dixero, nihil unquam in Mundum venisse miserabilius, nihil quoque malitiosius, dum totus in eo est ut verborum meorum sensum pervertat, mihique affingat a quibus sum alienissimus, quae postea magno hiatu refellit, ut imperitis et qui scriptum meum non legerunt Contemtum inspiret: scilicet hac arte utuntur Angli, si cum exteris rem habent, et nihil solidi contra eos producere possunt. Amicus, qui haec perscripsit, dicit, antagonistas nostros aliquandiu antequam comparuisset haec insulsa refutatio, mirum in modum eam ebuccinasse, sed revera de ea dici posse, File icon.gif "Parturiunt montes etc."[10] videri etiam, Auctorem adjutum fuisse a Pembertono et aliis malevolis, qui autem utpote conscii Causae suae desperatae et miserabilis scripti tenuitatis non ausi fuerint illud in Transactionibus Lond. edere, neque in lingua latina, veriti nimirum ne ad exteros perveniret et exsibilaretur. Respondi meo Amico, ut meo nomine Societatem Londinensem interroget, utrum illa Robinsii scriptum approbet, atque litem facere velit nationalem (quemadmodum fecerat in Causa Keilii contra Leibnitium) quo Casu promisi, me daturum responsionem quae sit satisfactura ineptis objectiunculis, secus vero si nullam dederit Societas declarationem, me silentium ejus consideraturum tanquam tacitam improbationem scripti Robinsiani, quod adeo utpote responsione indignum sim contempturus.

Finitis his literis cum jam in eo eram ut eas complicarem advolant secundae literae[11] ab eodem Amico qui interea transfretavit in Belgium. In illis varia narrantur de Effectu, quem habuerit mea de viribus Corporum Dissertatio[12] cum in Gallia, tum in Anglia, cum quidam obstinate in antiquo Errore perseverent, illi praesertim qui quod publice eum propugnaverint pudori sibi ducunt recantare suum Errorem, alii contra sanioris File icon.gif et sincerioris mentis, qui agnitam Veritatem amplectuntur et tuentur, licet contra murmurantibus Adversariis et obtrudere volentibus opinionem communem tanquam legem, quoniam ab Academia Paris. fuerit approbata; Unde vides nequidem in Academiis scientiarum satis tutam esse libertatem philosophandi atque hanc unicam fuisse causam cur Diatribe mea fuerit rejecta, et aliae quantumvis ineptae praemiis mactatae: scilicet qui fuerunt Judices, illi iidem fuerunt Pars Adversa, contra quos causam agendam habebam. Sed curiositatis gratia adjiciam excerpta ex Amici Literis,[13] arbitrio Tuo relinquens, num velis quaedam ad Acta Lips. communicare, praesertim quae ad Jurinum sunt scripta, de Declaratione mea Societati Londin. insinuanda, ut videat Publicum cur ad Refutationem Robinsii non sim responsurus, nisi Societas Londin. eam velit suam facere aut saltem sua auctoritate approbare. Deinde haud abs re alienum mihi videretur, si ultimus articulus ita incipiens "Voici ce qu'on à ecrit de France à un de mes Amis etc." verbotenus latine redditus Actis Lipsiens. insereretur, ne sc. Antagonistae Galli et Angli nimium triumphent de Veritate apud Germanos nata, quasi apud illos omni prorsus Patrocinio destituta. Auctor hujus Epistolae ex Gallia scriptae, quod notari velim, male vocat "Quantitatem motus" quam nos "Quantitatem Virium" appellamus.

Sequitur excerptum ex litteris Crameri etc. etc. etc.

File icon.gif Quia spatium superest, adjicio petitionem quam Societati Londin. insinuari cupiebam, ut viderent Angli, me nolle rem habere cum Robinsio, homine nullius nominis, sed cum fortioribus qui ejus partem tuentur, illa autem ita sonat:

"Je souhaite que la Societé R. à Londres fasse une Declaration publique, comme elle a fait autre fois dans la Dispute entre Mr. Leibnitz et Keill, afin que l'on puisse savoir, si la piece de Mr. Robins est avouée par la Societé et si la Societé a donné son approbation et son Consentement, à ce que cette pièce fût publiée, auquel cas, je regarderai notre Controverse comme nationale du coté des Anglois, et j'honorerai Mr. Robins, comme l'Avocat de la nation, d'une reponse, laquelle donnera satisfaction, à tous ceux qui voudront écouter sans prevention la raison et la verité. Mais au defaut d'une telle declaration je prendrai le silence de la Societé pour un desaveu tacite, c'est à dire, que je considererai l'ecrit de Mr. Robins comme une pièce désavouée et improuvée, par consequent indigne de reponse."


Fussnoten

  1. Wolff, Christian, Philosophia rationalis sive logica, methodo scientifica pertractata et ad usum scientiarum atque vitae aptata. Praemittitur discursus praeliminaris de philosophia in genere, Francofurti (Renger) 1728
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. Im Manuskript steht "Horretor"
  5. Horrebow, Peder, Copernicus triumphans, sive de parallaxi Orbis annui Tractatus epistolaris ad Celsissimum & Serenissimum Principem ac Dominum, Dominum Christianum, Daniae & Norwegiae haeredem &., Havniae [Kopenhagen] 1728
  6. [Text folgt]
  7. [Wolff, Christian], Discours sur les lois de la communication du mouvement &c. hoc est, Discursus de legibus communicationis motus, qui elogia Academiae Regiae Scientiarum A. 1724 & 1726 meruit & exhibitus fuit occasione praemorum istis annis distributorum: AE Novembris 1728, pp. 504-516
  8. Gabriel Cramer sandte Johann I B. in seinem Brief aus London von 1728 06 22 eine französische Übersetzung der Remarques de Mr. Benj. Robins. R. S. S. Sur un Traité imprimé depuis peu à Paris, et intitulé, Discours sur les Loix de la communication du mouvement, par Monsieur Bernoulli. Robins Abhandlung ist nach Cramers Aussage in einer nicht näher genannten englischen Zeitschrift erschienen. Cramers Brief enthält auch die von Joh. I B. hier wiedergegebenen Informationen über Robins.
  9. Quäker
  10. "Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus". (Die Berge liegen in den Wehen, es wird eine lächerliche Maus geboren werden), (Horaz, Ars poetica 139). Auch dieses Zitat ist dem Brief Cramers entnommen.
  11. Es handelt sich um den Brief Gabriel Cramers aus den Haag von 1728 08 13
  12. [Text folgt]
  13. Es handelt sich um den gleichen Brief Cramers von 1728 08 13. Darin berichtet Cramer, dass er Jurin über Joh. I B.s Absicht unterrichtet hat, von der Royal Society eine Erklärung hinsichtlich Robins' Schrift zu verlangen.


Zurück zur gesamten Korrespondenz