Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1728.05.15)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:57 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort o. O.
Datum 1728.05.15
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.31
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Cum his Diebus acciperem gratissimas Litteras Tuas, Vir Cel. 4. Apr. datas, in eo eram ut aliquid Litterarum ad Te scriberem, ne solae irent, quas ecce, Tibi mitto a Filio meo nuper acceptas. In illis quas ad me dedit, mentionem facit, alicujus problematis de gravium descensu in medio resistente secundum curvas, quod tanquam difficile dignum putat, ut in Actis Lips. proponatur, suppresso tamen proponentis nomine;[1] id igitur ut proponas, quando Lipsiam proxime scripseris, Te utique per me rogatum cupit. Propositionem ipsam in sui[s][2] ad Te Litteris haud dubie expressit. Si mentem ejus recte percepi problema videtur mihi non adeo arduum, quin brevi temporis spatio illud enodaverim, quamvis dicat Eulerum, acutissimi alias ingenii Juvenem, longo tempore ei insudantem tandem incidisse in aequationes differentio-differentiales 20 vel 30 terminorum, cum tamen si rite tractetur perveniri possit ad aequationem differentialem primi generis nonnisi duobus terminis constantem.

Nunc video me non male conjectasse, quando silentium Tuum solito diuturnius attribui gravissimis, quibus distinebaris, negotiis in edendis operibus Tuis philosophicis latino Idiomate,[3] merentur utique veniam ejusmodi occupationes quae in File icon.gif publicam vergunt utilitatem et praeferendae sunt privatis amicorum commodis, quare ad eo non aegre fero responsionis moram, quantumvis alias Literis Tuis delecter, ut potius Tecum laeter gratulerque Tibi et publico de jam feliciter absoluto primo Tomo difusissimi operis,[4] sed pariter utilissimi ex animo vovens ut Deus Sanitatem et vires Tibi conservet quod reliquum quod superest Laboris pari successu exantlare valeas. Spero futurum ut philosophia Tua apud Exteros nitiora habeat fata, quam quae experta est, apud morosiores Germanos, qui non intellecta protinus damnant atque Diris devovent. Nescio quid de Anglis sit sperandum, eam consuetudinem ex Arrogantia habentibus, ut spernant, quaecunque apud se non viderunt primam Lucem. Non dubito quin recensio, quam parare promittis, meae dissertationis de motu[5] sit voto meo ex Asse responsura; probe gnarus, argumentum quod pertractavi novis Demonstrationibus munitum, accedentibus Tuis animadversionibus mirifice illustratum atque corroboratum iri. Et mihi quoque ex Anglia scriptum est,[6] impugnari in Transactionibus anglicanis Demonstrationem illam meam de viribus vivis, quam Elementis Tuis matheseos inseruisti;[7] Sed si nulla alia ibi extat refutatio, quam quae data est a quodam Eames[8] et quam solam vidi, hae misera est refutatio, utpote crasso adeo paralogismo nixa, ut Commiseratione magis quam responsione dignus sit author ejus. Interim scire Te cupio, tum temporis Dissertationem meam[9] nondum in Angliam pervenisse, cum Demonstratio illa mea in Transactionibus refutaretur: nunc vero, quod modo audio, visa ista dissertatione, oborti sunt novi tumultus inter anglos, qui quidem jam nova occipiunt moliri adversus nova mea argumenta, et demandata est File icon.gif nescio cui rigido anglo provincia scribendi contra meam dissertationem, sed tamen haud parum perplexos esse intelligo, videntes quaedam inesse, quor[um] vim non facile eluserint. Verissimum est, originem controversiae ex eo tantum venire, quod Antagonistae ne nunc quidem distinguant inter vires vivas et mortuas, sed alteram in altera perpetuo confundant, non animadvertendo vim vivam proprie loquendo non existere, in ipsa actione, sed in facultate agendi, quae corpori moto inest etiamsi re ipsa nihil agat; nam dum corpus movetur quamdiu nulli alii occurrit non agit sed tantum perseverat in statu suo, et tamen habet agendi facultatem, cujus facultatis quantitas ut rite aestimetur, debet utique mensurari per numerum Effectuum homogeneorum, quos interea dum se penitus consumit edere potest, quocunque demum tempore sive longiori sive breviori totalis consumtio peragatur. Ridiculum enim est, quod angli volunt, rationem etiam esse habendam temporis, quo quis effectus producatur, quod perinde est, ac si contenderent, ex. gr. si duo sint prodigi A et B, quor[um] uterque possideat 10000 aureorum, A vero dissipet bona sua intra anni spatium, B intra biennium, atque inde concluderent B fuisse ditiorem quam A, quia ille longiori hic breviori tempore bona sua consumserit. Certe non alia video superesse dubia, praeter hoc unicum, quae obstent, quo minus Angli consentire queant; nisi forsan et hoc maximo et validissimo sit obstaculo, quod ut supra innui Theoria de virib. vivis non fuerit nacta natales suos in Anglia, vel quod Leibnitium Anglis tantopere invisum, non vero Newtonum pro primo Parentem habuerit. Quod ad Gallos attinet, crede illos sibi revera persuasum habere, penes se stare veritatem, carent ut apparet sufficienti perspicacia; ingens hodie, si unquam fuit, bonorum ingeniorum penuria est; atque insuper obstipatam in illis deprehendo indocilitatem; quicquid enim ipsis hactenus demonstraverim, quicquid tentaverim (jam enim per plures annos hac de re cum Gallis ago) nondum obtinere potui, ut inveteratum errorem dimitterent usque adeo nempe perversam notionem de viribus vivis formant sibi. Clavam Herculi citius extorseris qua Gallis praejudicia sua. Agnoverunt interim, idque palam professi, praesertim Saurinus unus ex 5 Judicibus, meam dissertationem fuisse longe praestantiorem, illis quae praemia reportarunt et quas tamen nauci adeo fecit, ut eas vocaret, ineptas Tyronum scriptiunculas File icon.gif (miserable Rhabsodie d'Ecolier) meam vero mactaret titulo Speciminis excellentissimi et omnino digni nomine Bernoulliano (piece excellente et digne du nom de Bernoulli).[10] Hanc tamen rejecerunt Judices et palmam adjudicant ineptiis, errorib. et paralogismis quib. scatent triumphantium scripta, et qui ita sunt palpabiles, ut etiam percipi possint ab illis qui vires vivas nondum admittunt. Nunc Tibi judicandum relinquo, an non malitiose mecum actum fuerit, ubi praesertim attenderit ad id quod Academia semel declaraverit, se in dijudicandis speciminibus non esse respecturam quam quis opinionem foveat sed quam bene ratiocinetur. Jam vero fateri coacti sunt, me argumentum meum tam solide pertractasse, ut admissis quib. usus sum principiis, ratiocinia illis superstructa optime inter se cohaereant nec facile infringi possint. Quando interim rogavi, quodnam ergo principium mihi negarent, nihil mihi allegare potuerunt veram itaque causam, cur ita mecum agerint, extra omne dubium, hanc esse puto, quia probro sibi et pudori duxerunt, approbare specimen quod errores suos destrueret, postquam antea contra vires vivas scripsissent. Nunc illi ex Academicis quor. maxime interest, sententiam adversus me latam habere Colorem Justitiae, eo allaborant, ut doctrinam meam ostendant esse falsam, et adversari principiis mechanicis hactenus receptis; Jamque in eum finem Dn. de Louville exhibuit Academiae scriptum aliquod, cujus apographum ad me missum est, continens refutationem eorum, quae olim Leibnitius et nunc ego dedimus in ejus doctrinae assertionem;[11] sed vix dici potest, quam sit jejuna, quamque puerilis ista refutatio, sane quot sunt in illi paragraphi, tot fere errores tot paralogismi. Vale et fave.

d. 15. Maij 1728.

P. S. Noveris forsan Cl. Bullfingerum reportasse praemium, hujus anni in Explicatione causae Gravitatis.[12]


Fussnoten

  1. Das Problem von Daniel Bernoulli erschien anonym in AE Novembris 1728, p. 523 unter dem Titel Problema Geometris propositum. Es lautet: "... peto jam constructionem geometricam curvarum plurium aut etiam unius curvae, ut corpus fluido immersum super ea semper arcus descensus aequales describat arcubus ascensus, ex quocunque loco corpus descensum incipiat."
  2. Im Manuskript steht "suid"
  3. Wolff, Christian, Philosophia rationalis sive logica, methodo scientifica pertractata et ad usum scientiarum atque vitae aptata. Praemittitur discursus praeliminaris de philosophia in genere, Francofurti (Renger) 1728
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. Eames, John, A Remark upon the New Opinion relating to the Forces of moving Bodies, in the case of the Collision of Non-Elastic Bodies. und Remarks upon a supposed Demonstration, that the moving Forces of the same Body are not as the Velocities, but as the Squares of the Velocities: Phil. Trans. Nr. 396 (1728), pp. 183-187 und pp. 188-191
  9. [Text folgt]
  10. Evtl. Mairan an Bernoulli von 1727 09 26 oder Gabriel Cramer an Bernoulli von 1727 12 11
  11. [Text folgt]
  12. Bilfinger, Georg Bernhard, De causa gravitatis physica generali disquisitio experimentalis. Quae praemium... retulit: anno 1728. Paris (C. Jombert), 1728, 40pp.


Zurück zur gesamten Korrespondenz