Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1731.06.15)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 5. August 2015, 14:59 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1731.06.15
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms. H.340, pp.567-568
Fussnote



 File icon.gif Vir Celeberrime

  Amice Optime

Gratias ago maximas pro perenni Tuo benevolo in me animo quo reditum meum in Patriam[1] gratulari et eleganti schediasmate Nova[2] ex summis Alpibus continente auctum me voluisti. Maturius quidem istud officii debitum praestitissem nisi una cum litteris meis schedam Botanicam[3] quam Ampl. Kleinius Dantisci[4] mihi dederat ad Te curandam mittendam esse judicassem ne vacuis litteris ad Te venirem. Cum vero Scriptum illud in magno MStorum[5] cumulo delitescens statim atque optaveram in manus mihi non venisset, negotiorumque moles et Professionis meae[6] Primordia omne mihi tempus excutiendi omnes chartas mecum allatas mihi sustulerint hactenus; multifariis meis distractionibus, pro Tua humanitate, condonabis, ut obsecro, hanc moram. Nunc vero Schediasma illud cum plurima humanissimi Autoris salute, accipe. Nullas quidem ego, ut ad litteras Tuas acceptissimas redeam, observationes Barometricas Petropoli institueram, sed Dn. Prof. Maierus[7] omni illo tempore quo in urbe illa Academiae scientiarum inserviebat diligenter eas singulis diebus per plures annos annotavit, et post obitum ejus Cl. Prof. Krafftius,[8] qui perinde ac ille Astronomiae potissimum operam[9] navat, easdem observationes graviter continuat. Prima data occasione ad hunc File icon.gif litteras dabo animo impetrandi observationes Tuis parallelas quas deinceps Tecum communicabo. Vacat omnino in Academia Petropolitana Botanices Professio post discessum et mortem Cl. Buxbaum, quae nemini adhuc quod sciam tradita est nec scio quonam subjecto stationem illam redintegrare Cupiat Ill. Praeses Blumentrostius penes quem est facultas nominandi Personas in Academiam recipiendas. Atque haec sunt quae ad litteras Tuas humanissimas reponere potui, ad litteras Polenianas quas ad me mittere dignatus es propediem respondebo; quomodo vero Clarissimus Tuus Frater Iohannes valeat, quem Politicum munus jam gerere laetus audivi, scire etiam aveo, interea ut Ipsi cultum meum significare Tu vero mihi porro bene cupere velis etiam atque etiam rogo Celeberrimi Nominis Tui Cultor perpetuus Iac. Hermannus

Basileae d. 15 Iunii 1731.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Nova literaria Helvetica...
  3. [Text folgt]
  4. $BIBB
  5. MStorum= Manuscriptorum.
  6. $Kommentar
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz