Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1710.12.13)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 5. August 2015, 14:59 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padova
Datum 1710.12.13
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.391-392
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime.

Responsionis debitum ad duas postremas gratissimas litteras tuas[1] nunc tandem exsolvo; ante omnia gratias habeo maximas pro Mappa Tua Comitatus Toggici[2] quam tam nitide aeri incisam Tibi gratulor; praesertim vero pro observationibus tuis barometricis quibus regulam quandam meam nondum applicare vacavit per infinita quae me premunt negotia: Ubi vero Tuas schedas[3] transcripsero eas sollicite Tibi restitui curabo. Cl. Wallisnerio[4] nostro, qui Te pl. salvere jubet, alterum exemplar recentis Tuae mappae[5] statim post acceptas priores Tuas tradidi, adeo ut non dubitem quin Tibi hac de re interea temporis aliquid scripserit.[6] Dn. Morgagnae[7] ea ipsa scripsi, quae ipsi responderi jusseras: Gratulor insuper felicem successum Orationis Panegyricae in Laudem Matheseos[8] a Te habitae, quae si Theologis nonnullis vestratibus non arrisit, quod contemnere fere soleant omnia quae ignorant, non multum referre debet, cum a Politicis Vestris primi Ordinis applausum summum promerita sit. Circa Globos Coronellianos[9] Venetias jam ante multos dies ad Amicum scripsi,[10] a quo tamen nullum adhuc responsum tuli, sed quam primum accepero Tecum communicabo. Interim spero Cl. Fratrem Tuum[11] hic adventasse quapropter Te rogo etiam atque etiam Ipsi ut cultum meum deferas, felicemque Itineris exitum meo nomine gratuleris.

Vale Vir Amicissime, et porro Ama Tuum totum I. Hermannum.

Patavii d. 13. Dec. 1710.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. [Text folgt]
  10. [Text folgt]
  11. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz