Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1726.09.11)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Ort | Basel |
Datum | 1726.09.11 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.28 |
Fussnote | autographe [?] Korrekturen |
Christiano Wolfio
S. P. D.
Joh. Bernoulli.
Ergo ne occubuit in Juventutis flore meus heu! quondam Nicolaus, mea spes meumque delicium? debuitne primus fato suo inaugurare novam Academiam petropolitanam, prima proin ejus Victima? Quantus Dolor, quanta Maestitia, quanta afflictio me derepente invaserit, vix credere potes, cum reseratis litteris et Tuis et Blumentrostianis et Filij alterius Danielis una vice mihi traditis intelligerem hanc mortem perquam acerbam mihi atque luctuosam, idque ex inopinato et nihil minus quam tale quid expectans. Omni certe qua polleo Animi constantia et robore opus habui ut me in summa hac calamitate erectum tenerem Deo confisus, ejusque voluntati me submittens, utpote a quo, qui vulnus inflixit, doloris lenimentum et solamen expeto atque expecto. Nondum omnino ex morbo restauratis viribus meis, vereor ne noceat gravis iste casus valetudini, paulatim admodum ad vigorem redeunti. Debebam utique primus mori secundum consuetum Naturae cursum, sed inverso rerum humanarum fato filius praevertit patrem et quidem eo tempore quo Pater demum percipere potuisset fructus et Delicias ex filij educatione et Institutione non sine cura, labore et sumtibus hucusque adhibitis.
Tibi vero, Vir Ampliss., gratias debeo habeoque maximas, quod Te mei doloris participem monstres mihique lugenti Animum inspires atque solatium: nec minores ago gratias pro favore quo complexus es defunctum ejusque superstitem fratrem, quem ut proporro commendatum habeas etiam atque etiam rogo et obsecro; Indiget sane ille solatio prae caeteris defuncti fratribus et sororibus, vix enim dici potest, quantum illi duo alter alterum amaverint, et quantum maeroris Daniel ex Jactura sui Nicolai a latere sibi, imo ex ulnis evulsi et abrepti acceperit; vidisti Juvenem, vidisti ergo eum tenerae esse constitutionis non adeo firmam valetudinem promittentis. Quare per omnia humanitatis sacra Te rogo, velis eum per litteras hortari, ut sibi temperet nonnihil a nimio maerore et suae Valetudini consulat, velis quoque eum commendare Illustriss. Blumentrostio; sic enim spero fore ut facilius sublevetur, ubi viderit magnos patronos in partem sui doloris venire. Equidem non potest non ingens solamen et ipsi et mihi offerre, quod Illustr. Blumentrostius asseveravit, Augustissimam Imperatricem sensisse dolorem ex obitu filij mei atque alterum superstitem misso ad ipsum nuncio gratiosissime jussisse erecto esse animo ac solatij loco sibi habere quod ipsum clementissimae suae protectionis securum esse velit; id quoque quod et tu dicis, voluisse benignissimam principem ut suo sumtu exequialia celebrarentur[1]; quo vero ritu ea fuerint peracta nondum scio. Vale Vir Cel. et mihi meisque favere perge.
Dab: Basileae a. d. XI. Sept. 1726.
P. S. Ante menses aliquot tradidi litteras ad Te deferendas[2] alicui studioso Palatino an Bipontino non recte memini. Nescio num eas acceperis?
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz