Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.05.18)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1707.05.18 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.343-344 |
Fussnote |
Vir Celeberrime, Amice optime.
Quod binas meas epistolas acceperis laetus intelligo, non tamen est quod in respondendo moram ullo modo excuses sed potius doleo Te identidem adversae sanitatis vexari insultibus et Deum precor ut Tibi integram reddat valetudinem. De elegantibus Tuis animadversionibus circa refractiones nunc nihil dico cum ob plurimas distractiones ratiocinia mea quae hanc in rem a me proferentur ipsa refacta[1] videri possent. Gysio[2] Arroviensi occasione dubiorum Celeberr. nostri Zwingeri[3] scripsi sed levia dixit et sponte sua evanitura an ita sit dubito. Sed hoc certum est quod is qui Mathematicorum modum ratiocinandi sequi gestit nihil debeat admittere quod aut obscurum aut indemonstratum sit. Et quanquam de opusculo hoc Gysiano Anatomiae cognitione[4] expers ego judicare nequeam interim Autorem satis novi cum non tantum hic Basileae diu cum illo conversatus fuerim sed etiam iter per Belgium Angliam et Galliam cum eo absolverim,[5] eumque semper cognovi hominem judicio pollentem et si mathesi operam dedisset, non dubito quin multo praestantiora edidisset. Pro amica Tua gratulatione occasione vocationis meae Patavinae[6] gratias ago maximas Tibique vicissim omnia fausta imprimis valitudinem prosperam et nullis malis temeratam animitus apprecor. Italorum genius erga exteros invidus dudum jam mihi innotuit et credo ejus pessima effecta declinari posse non nimiam cum iis conversationem et consortium colendo qua in re tamen Deus praecipue rogandus ut me ab omnibus hostilibus insultibus immunem servare velit, eo interim quo sum animo nemini facile occasionem mihi succensendi praebebo. Satis quoque scio quod qui publice docent multorum quoque censuris subjecti sint, operam interim tamen dabo ut saltem pro virili spartam meam exornem, coeterum notum est. Proverbium Tentatio dat intellectum unde spero me saltem aliquid experientiae in Italia ex mea statione hausturum nisi plane sim Suevus quibus ratio quadragesimo demum anno maturescit. Pro computo Monetae Venetae gratias habeo maximas et oretenus magis agam quando felix hora instabit qua Tui videndi mihi dabitur copia. Gratias quoque habeo pro egregio voto Tuo quo optas ut illi Ludovici argentei quos salarium meum annuum conficit in aureos convertantur.[7] Tibi vicissim longe praestantiora apprecor teque simul rogo, ut aegri haud feras quod nuperrime epistolam ad Dn. Fardellam[8] ad Te dederim pro cujus cura quam habuisti gratias ago maximas insimul rogitans ut et secundam hanc epistolam Patavium curare non recuses omnes ad id impensas ut et alterius epistolae Tibi libentissime restituam quas itaque ut mihi indicare velis rogo. Vale et me ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem indefessum Hermannum
festinantissimo Calamo Basileae 18 Maji 1707.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz