Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.04.06)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1707.04.06 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.341-342 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratiss.me
Nullus dubitavi quin grati[a]m mihi esses facturus circa ea quae de amicis Tuis Patavinis et meis[1] Te rogaveram tam frequenter effusam tuam erga me benevolentiam expertus. Gratias nunc ago quas possum maximas pro transmissis mihi Fardellianis literis[2] Te simul enixe rogando ut portorium quod pro iis expendisti indicare mihi haud recuses ut quantocyus id Tibi cum gratiarum actione debita restituere queam. Caeterum maximo cum dolore malum quo vexaris Ischiadicum ex litteris tuis accepi, et precor Deum ab eo ut Te quam citissime liberet quo ad ejus gloriam eo alacrius rem literariam augere, orbemque eruditum, ut hactenus ita et porro Tibi devincire possis. Verum est Cl. Ramazzinum[3] nullas mihi responsorias debere cum nullas ad eum dederim, sed ab eo nullas quoque expectavi, deque Cl. tantum Guillielmino[4] dixi me responsionem ad ultimas meas ad eum datas frustra hactenus desiderasse. Interim me excuses rogo apud Cl. Wallisnierium[5] eique ut et Cl. Ramazzino cultum meum et qualiacunque officia deferas. Vale et me porro Ama Celeberr.mi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum.
Basileae 6. Apr. 1707.
Monsieur Jean Jacques Scheuchzer
Celebre Docteur en Medecine etc. etc.
à Zurich
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz