Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.12.30)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.12.30 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.263-264 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Experientissime et Celeberrim[e][1]
Fautor et Amice plurimum colende
Pro egregio Tuo voto quod occasione novi anni perindie bono cum Deo auspicandi de me facere voluisti, atque pro benevola Amicitiae Tuae continuatione grates quas possum refero maximas, votumque repono, Deum maximum precatus ut Te omnigena sanitate atque omni generis benedictionibus affatim beare velit. Et cum nihil prius habuissem quam gratum meum erga tanta et tot tua in me merita demonstrare si modo aliqua ea in re mihi favisset occasio; ea propter Te etiam atque etiam rogo ut Tu hujusmodi occasiones mihi suppeditare digneris. Parentatio beati nostri Bernoullii[2] proxime divulgabitur, ejusque Te quoque faciam participem; parum abfuit quin Celeberrimi hujus Viri in Regia Parisiensi Scientiarum Academia[3] factus fuissem successor; nam ex septem (inter quos et Illustriss.mus Comes Marsigli[4]) qui coram ea Societate proponebantur eligendi, solus Cl. Dn. Abbas Bianchini[5] Pontificis Romani Bibliothecarius et Celebris Astronomus, et ego fuimus nominati qui Regi proponeremur quo alterutrum ex nobis pro membro suae Academiae eligeret: Sed quia Dn. Cassini[6] pro Dn. Bianchini in aula jam laboravit nihil pro hac vice mihi sperandum est. Tu interim vale et quod facis, ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum
Basileae 30 Xbris 1705
Monsieur Scheuchzer
tres celebre Docteur en Medecine et Membre
des Societez Royale d'Angleterre et de
l'Imperiale
à Zurich
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz