Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1726.03.14)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1726.03.14 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.38* |
Fussnote |
Viro Amplissimo atque Celeberrimo
Johanni Bernoulli
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Cl. Bülffingerus litteris[1] d. 17 Jan. st. n. datis prolixe admodum significavit, qua pompa, qua solennitate habitus fuerit primus congressus. Eadem vero quoque legeram paucis diebus ante in Novellis Francofurtensibus:[2] nomina tamen et ordinem Professorum nondum vidi. Ex iisdem litteris Bülffingerianis intelligo, Dn. du Vernoy ibidem jam appulisse. Miseram enim per eundem responsionem tertiam adversus Buddeum,[3] quam sese per eum accepisse significat. Mora itineris me minime fugit. Paulo tardius Hamburgum accessit, cum nullae amplius naves Petropolin tenderent. Scribebat tamen tunc temporis mercator, cui eundem commendaveram, expectari adhuc navem quandam extraordinariam ab ipsa Augustissima Imperatrice in sua causa mittendam, quae hieme licet instante sit reditura. Quoniam nihil adversitatis commemorat Bülffingerus, quae viro clarissimo in itinere acciderint; puto eundem cum familia sua salvum atque incolumem ad portum optatum pervenisse. Quo experimento Cl. Bülffingerus probaverit, in vortice Cartesiano esse nucleum cylindricum non constat. Puto tamen non in omni casu necessario cylindricum esse debere, sed fieri etiam posse, ut prodeat conicus, immo corpus cylindriforme et coniforme irregulare, quod non uniformi superficie, sed ex convexo et concavo composito gaudeat. Cylindricus nempe nucleus mihi tum demum prodire videtur, si per vorticem Cartesianum materia homogenea aequaliter dispergatur. Quod in experimento Hugeniano prodierit nucleus hemisphaericus, idemque prodeat in experimento vulgari, quod in Physica commemoro,[4] inde est, quod materia per aquam dispersa duplici vi urgeatur, altera centripeta adversus vorticis centrum, altera vero gravitatis, qua perpendiculariter ad fundum descendit, vis autem gravitatis relativa in omni materia non est eadem.[5] Cel. Hermannus in Francof. Exercit. negat,[6] materiam in vortice ob vim centrifugam ejusdem ad ipsius centrum trudi posse, putat enim materiam vorticis a centro recedentem materiam in eo positam versus peripheriam pellere debere. Quae ibidem de aestimatione virium Leibnitiana dicta sunt, coincidunt cum iis, quae fusius in dissertatione proposuit.[7] Petropoli jam est Chymicus, sed unde venerit, ignoro. Itaque de Henckelio, vel Scheuchzero invitando laborandum non est. Schoepflinus nec filii tui invitationi aurem benignam praebuit et ex Novellis litterariis Lipsiensibus intellexi, Professorem quendam Regiomontanum,[8] dubio procul a Cl. Goldbachio Petropoli nunc versante animi gratia commendatum, ad hanc spartam fuisse evectum. Impatiens est desiderium videndi tuas virium vivarum aestimandarum rationes.[9] Speciminum istorum, quae praemia meruere, nihil vidi: nemo enim bibliopola eorum mihi copiam facere potuit. Si indicare poteris viam, qua eadem nancisci possim, habebis me Tibi etiam hoc nomine maxime obstrictum. Rizettum non tanti facio, ut tempus in objectiunculis ejus legendis teram, adeoque specialiora scribere haud possum. Videbis ipse, quid subsit, quando dissertationes Antibernoullianas[10] acceperis. Miror in Mathesi invalescere modum destruendi, quae condita fuere ab aliis non autem retineri antea usitatum pomoeria scientiae dilatandi. In Philosophia istiusmodi ausus condonandus videbatur, propterea quod vulgus philosophetur. Sed quid dicendum de Geometria? Num ea est seculi sive felicitas, sive infelicitas, ut vulgus geometrizet? De eo tuum esto judicium! Fugitivo oculo evolvi novam Varignonii Mechanicam[11]. Potentiarum vulgo sic dictarum mechanicarum symptomata multo universalius demonstrat, quam hactenus factum non est. Supponit tamen in gratiam motus compositi demonstrandi principii sui mechanici, vires esse ut celeritates: quod etsi de viribus mortuis, quae in Mechanica considerantur, verum sit, non tamen hactenus aliunde constat quam ex Archimedea de aequilibrio solidorum demonstratione. Equidem Varignonius assentitur Fermatio, quod Archimedes non rite constituerit fundamenta mechanica, propterea quod supposuerit directiones parallelas; sed dubium istud me minime moratur. Qui in analysi recentiori admittit quantitates infinite parvas aliarum respectu evanescere, multo magis admittere[12] debet parallelismum gravium. Tentavi autem in vecte, annon demonstrationes Varignonianorum theorematum etiam ex principiis Archimedeis derivari possint, absque motus compositi subsidio, nec difficulter negotium succedere animadverti. Etenim in directionibus obliquis pondera considero veluti planis inclinatis imposita et ipsis deinde substituo pondus directionis ad vectem perpendicularis, quod est ponderi relativo aequale. Sic magis ad captum tyronum procedit demonstratio et theoremata faciliori modo enunciantur. Enimvero non invitus largior, opus esse in suo genere omnium, quae prostant, consummatissimum et hactenus sine pari. Ad Menckenium proxime Lipsiam scribam[13] moniturus ea, quae ipsum moneri jubes. Litteras Petropolin hactenus misi per Illustr. Comitem de Golowkin, quamdiu mihi fuit cum eo Academiae gratia commercium. Ex quo autem illud ex[s]piravit veredario publico aliquas commisi; sed responsum nondum tuli. Si per mercatores vestros sive Lipsiam, sive Hamburgum ad aliquem mitterentur, qui ibi locorum easdem postae, quam vocant, committerent; nullus dubito, quin et cito, et certo Petropolin deferrerentur. Vale et Fave.
Dabam Marburgi d. 14 Mart. 1726.
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
- ↑ [Text folgt]
- ↑ [Text folgt]
- ↑ Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von den Wirkungen der Natur, Halle 1723
- ↑ Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von den Wirkungen der Natur, Halle 1723, Kap. III, § 95-101, pp. 131-149
- ↑ Hermann, Jacob Na. 033, De Quantitate Virium recte aestimanda: Exerc. Francof., t. II, Sect. I, Ex. IV, 1718, pp. 97-131
- ↑ Hermann, Jacob Na. 039, De Mensura Virium Corporum: CP 1, 1726 (1728), pp. 1-42
- ↑ Es handelt sich offensichtlich um Gottlieb (Theophil) Siegfried Bayer (1694-1738), der seit 1718 Lehrer für Klassik an der Domschule in Königsberg i. Pr. und Bibliothekar des Rates war.
- ↑ Bernoulli, Johann I Op. CXXXV, Discours sur les loix de la communication du mouvement, Qui a merité les Eloges de l'Academie Royale des Sciences aux années 1724 & 1726 & qui a concouru à l'occasion des Prix distribuez dans lesdites années: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr. VII (108 pp.)
- ↑ Rizzetti, Giovanni, De luminis refractione dissertatio Anti-Bernoulliana, qua luminis refrcti Natura explicatur: AE Junii 1726, pp. 275-286 und De systemate opticae Newtonianae & de aberratione radiorum in Humore Crystallino refractorum. Excerpta e literis Joannis Rizzeti ad Christinum Martinellum, Patricium Venetum: AE Suppl. Tom. VIII, Sect. III, p. 127-142. In AE Aprilis 1726 findet sich auf p. 191 eine Notiz zum Inhalt der Abhandlung Rizzettis zur Wahrscheinlichkeitstheorie.
- ↑ Varignon, Pierre, Nouvelle mécanique ou statique, Paris 1725
- ↑ Im Manuskript steht "admitterere"
- ↑ Wolff an Mencke
Zurück zur gesamten Korrespondenz