Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Joseph Wendelin (Bruder von Georg Bernhard) (1725.10.13)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Bilfinger, Joseph Wendelin (Bruder von Georg Bernhard) |
Ort | Basel |
Datum | 1725.10.13 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote |
Viro Excellentissimo atque Clarissimo
Joh. Wendelino Bulffingero
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Paucis Te volo Vir Clarissime: Ecce in eadem hac scheda responsionem meam ad Celeb. Fratrem Tuum,[1] quam ut prima occasione, sicuti offers, transmittas enixe rogo; relinquo apertam, ut legere possis neque opus habeam repetere ea quae et Tibi responsi loco scripta volebam. Gratias ago pro communicatione novorum, quae nondum sciveram, ad Academiam Petropolitanam spectantia: gaudeo ejus progressum urgeri tanto cum fervore, auspicia sunt felicissima quae nescio quid magni atque omnino inexpectati promittunt; Musae, quae in Oris nostris fere torpent et algent, in algidis contra Climatibus incalescunt et foventur, o mirum! Quis hoc ex Majoribus nostris credidisset aliquando futurum? quis item ex posteris nostris hoc videns non stupebit? Acclusas has ad Cl. Wolfium quantocyus curandas commendo.[2] Vale Vir Cl. mihique fave.
Dabam Basileae a. d. 13. 8.bris 1725.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz