Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johann Jakob (1720.02.28)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 9. Juli 2015, 14:23 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1720.02.28
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms. H 318, pp.95-96
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime

Fautor et Amice plurimum honorande

Debitas refero gratias pro novo transmisso munere chartaceo quidem,[1] mihi tamen ut caetera omnia quae a docta Tua manu proveniunt longe gratissimo: Tot hactenus beneficiis ex ditissima Tua penu desumtis me obruisse non contentus vis ut ex aliena quoque aliquid derivetur ad me, quem utique nosti nimis pauperem et nudum quam ut par pari referre possim; ingenii mei foetus sunt oppido rari et pauci, et si qui subinde in lucem prorepunt, scis eos plerumque non esse mei juris ut cum Amicis communicem. Miror indefessam Tuam sedulitatem, quae tanta est ut Reip. litterariae dones non solum propria quae magno numero et summo studio elaborasti scripta, sed etiam aliena quae ut ab omnibus eruditis legi possent in latinum vertisti, idque ut videtur accurate et stylo eleganti.

De contentionibus religionis causa nuper obortis optime disseris, verendum utique est ne bellum inter Principes ex regnandi libidine (ut fieri solet) enatum ante sui omnimodam extinctionem convertatur in aliud quod longe erit crudelius utpote quod non tantum in bona corporalia sedet File icon.gif in conscientias saevire et tyrannidem exercere solet. Deus qui armorum ut rerum omnium humanarum est Arbiter statuet quod Ecclesiae suae convenientissimum esse novit. O nos nimium Deo dilectos et fortunatos, si Te ominante non nisi otiosi pugnarum spectatores; vel si quid agere conveniat ἐιρηνοποιοἱ esse queamus. Putas ne vero odium inveteratum Helvetiorum pontificiorum quibus alta mente reposta est Vilmergensis novissima clades indeque locorum nonnullorum facta jactura, ea occasione sopitum mansurum et non suscitatum iri; id quidem optarem ego sed sperare vix possum. Interim Dominus providebit. Vale Vir Celeb. et Amicorum optime atque favere perge Excell. Tui Nominis studiosissimo J. Bernoulli

Basileae a. d. 28. febr. 1720.


Fussnoten

  1. Woodward, John, Medicinae & morborum status una cum Aetiologia incrementi eorum in his temporibus; ... praemittitur Idea naturae & structurae humanae... translator ex anglico idiomate in latinum Joh. Jacobus Scheuchzer..., Tiguri (H. Bodmer) 1720.


Zurück zur gesamten Korrespondenz