Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1715.12.29)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Zürich |
Datum | 1715.12.29 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 79* |
Fussnote |
Viro Celeberrimo Excellentissimo
Fautori Honoratissimo
D.o Iohanni Bernoullio
S. P. D.
Johannes Scheuchzerus.
Ex improviso veluti rerum mearum statum mutatum esse scias: dum philosophiae in Schola nostra vel Mathesi profitendae inhiabam, irrito tamen cum conamine, Respublica Veneta prorumpit in petitionem conducendae militum Legionis,[1] et hesterna die ejusdem Reip. Minister D.us Vincenti,[2] Fautor meus peculiaris in manus Senatus tradi curavit memoriale, petitionis conditiones exhibens: quae omnia in his consistunt. 1.o Stipendio milites fruentur in foederis pacto stipulato. 2.o militabat in Dalmatia. 3.o jus eligendi Capitaneos, et officiales caeteros ipsa Resp. Veneta petit. Posteriora duo puncta suos habebunt adversarios ij quidem qui militiam omnem cane pejus et angue non fugiunt saltem sed et oderunt, declamabunt sine dubio contra Dalmatiam ceu Regionem Helvetis fatalem, tegentque livorem, fuco amoris erga subditos: ij autem qui suos vel merentes vel immerentes (ut verbis Tuis utar) in munia illa intrudere quocunque modo cupiunt, declamabunt contra punctum Tertium. Inter haec omnia spes me metusque rotant; Spero tamen me cohortem esse obtenturum, si eligendi jus sit penes D.um Vincenti. Et tunc quidem vere ineunte Venetias erit commigrandum: haec ab initio statim monere volui ut tanto promptius ad gratissimas Tuas Ultimas[3] ad me datas respondere possim, ex quibus transiturus reliqua omnia, agam speciatim de puncto filij Tui, mihi charissimi, quem meo nomine salutes rogo.
Quae Michelottus offert nullatenus reijcienda censeo,[4] sed potius avide amplectenda, Vir est beneficus et honestus, Mathematici studij et amantissimus et flagrantissimus, cujus divinae scientiae promum condum secum affert filius, quorsumcunque venerit, magnum quo se bonis omnibus commendabit, momentum: Notus Michelottus patricijs Venetis omnibus, ijsque quibus ex meliori luto praecordia sunt: apud quos sufficientissimam ejus ostentationem facere poterit: lucrabitur affectionem horum omnium facillime, utpote qui ad admirationem quacunque data occasione prompti sunt: Facile tandem obtinebit Cathedram Mathematicam Patavinam, non sane contemnendam: Caeterum magnam partem hoc iter, et acta Venetijs mora. Itineris Literarij Filij Tui constituet, quaeque non multam argenti vim consumet: quae omnia probe considerari merentur, ultra quod Singulis diebus occasionem nanciscetur, colloquendi cum hominibus gravibus, sed et humanis simul et civilitate plenis, ut sunt plerique Nobilium Venetorum, commendabit autem quam maxime Filij amicitiam morum probitas, integritas animi, sinceritas, fugiendae ceu pestis denigrationes personarum apud quoscunque Sive Amici videantur sive non. Interim, prout vidisti, me Venetias profecturum spero, vel illuc ibunt Amici plures, casu quo conductio Legionis rata foret apud Magistratum nostrum, quod spero, tunc ille mecum ibit quam commodissime, et quem etiam suo tempore hoc ad iter ero invitaturus, ibit illuc sine incommodo, nolo dicere sine dispendio et sumptu, tunc illud mihi reservaturus, quo testatam debitam meam erga te gratitudinem quocunque tandem modo efficere possim, quod tentabo sane quoad vires mihi vitamque largiturus erit D. O. M. Verbo dicam erit mecum ut frater, et si vis etiam ut filius, dicam illi plura, quoad observanda illa Venetijs ut gratus esse omnibus possit.
Caeterum Deum T. O. M.[5] supplicibus veneror precibus, ut properantem adfinem Annum felici pede cum Tuis omnibus egrediaris, felicissime auspiceris novum, imo Vire perplura adhuc lustra Sanus, ad nutum felix, sed quod maxime expeto meus Semper Patronus.
Dabam raptim Tiguri 29. Xbris 1715.
Fussnoten
- ↑ Dem Ansuchen Venedigs, Schweizer Söldner für den Krieg gegen die Türken zu entsenden, die im Dezember 1715 die bis dahin unter venezianischer Herrschaft stehende Peloponnes eingenommen hatten und Dalmatien bedrohten, wird die Zürcher Obrigkeit nicht stattgeben. Siehe hierzu den Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1716.01.12.
- ↑ Zuan (Giovanni) Maria Vincenti war von August 1714 bis Juli 1717 venezianischer Resident in Zürich. Er unterhielt von 1716 bis 1720 auch eine Korrespondenz mit Johann Jakob Scheuchzer, seine Breife befinden sich in ZB Zürich, Ms H 310, pp. 259-288.
- ↑ Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1715.12.18.
- ↑ Pietro Antonio Michelotti hatte Johann I Bernoulli in seinem Brief von 1715.12.05 vorgeschlagen, dessen Sohn Nicolaus II Bernoulli in Venedig als Gast bei sich aufzunehmen, wenn er als Gegenleistung für die ihm gebotene Unterkunft und Verpflegung die Schriften seines Vaters Johann I Bernoulli erklärte.
- ↑ T. O. M. = Ter Optimum Maximum.
Zurück zur gesamten Korrespondenz