Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1725.01.20)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Ort | Basel |
Datum | 1725.01.20 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.20 |
Fussnote |
Christiano Wolfio
S. P. D.
Joh. Bernoully
Ne mirare amplius, Vir Celeb. frustra Te hactenus expectare litteras filii mei de negotio petropolitano, etenim et ego aliquandiu frustra expectavi, ecce causam! Primae meae ad ipsum datae literae quibus rem istam significaveram periere, quod antea nunquam accidit; Cum secundas dedissem, aliquo post tempore ingratum eheu! atque tristem accepi nuncium ex litteris[1] Cl. Poleni de filio meo Patavii periculose aegrotante, qui nimirum paucis ante exitum anni veteris diebus febri ardente correptus parum a mortis limine abfuerit; in quo ancipiti vitae statu permansit ad novi usque anni ingressum. Litterae[2] vero Cursore postremo acceptae spem quandam reconvalescentiae afferunt, postquam nempe natura visa sit (sunt verba Poleni) excusisse morbum copiosissimo sudore una nocte expulso. Quomodo deinceps aeger se habuerit ediscam ex litteris quas proximo expecto cursore. Vides interim Vir ampl. Filium in hoc quo est statu litteras exarare non posse; is quidem ut refert Polenus erecto est animo ad Prof. Petrob. suscipiendam, an autem et quando vires ipsi permissurae sint, ut tam longo itineri se committat, tempus docebit; gratum mihi esset et fortassis non inconsultum, si hac de re certiorem redderes Ill. Com. de Galow., qui pro sua generositate mihi filioque dilationem indulgebit donec filius in Patriam reversus (redire enim jussi quam primum per valetudinem licuerit) mecum deliberare queat, de capiendo consilio. Accepi utique litteras ab ampl. Blumentrostio una cum aliis a Cel. Doppelmayero[3] quibus illae erant inclusae, sed ambae erant inscriptae filio, non mihi, ex quibus autem non patebat, uter ex filiis meis peteretur; Inscriptio Blumentrostianarum sic se habebat "A Mr. N. Bernoulli"; alterae Doppelmayerianae hanc prae se ferebant Ins[c]ript. "A Mr. Nicol. Bernoulli Professeur en Droit"; errasse vero scriptorem in nomine nullus dubito; interim me reddidit dubitantem per aliquot hebdomadas, donec nudius tertius postremas Tuas litt. accepi, ex quibus Dan. desiderari clare intellexi,[4] quo eodem die aliae quoque litterae mihi sunt traditae ab Excell. Goldbachio insigni Mathem. et Consiliario Aulico Prus. ad me scriptae una cum autographo litterarum ad ipsum exaratarum a Berndisio Ill. Legati Secretario;[5] ex his utrisque etiam vidi filium meum natu minorem invitari oblato salario non 600 sed 1000 Roub., quam summam Ampl. Blumentrostius in suis quoque litt. obtulit juxta cum 300 Rub. in sumtus itineris. Sunt certe conditiones non contemnendae et filio meo perquam honorificae; ex penultimis Tuis animadverti Te nonnihil proclivem ad auscultandum novis conditionibus propositis; nec miror, si enim tam laut[ae] sunt, ut mihi perscriptum est Tibi offerri 8000 Rub. improbare non possem si tandem expugnari Te patereris, id unicum aliquam mihi remoram injiceret (quod inter nos dictum sit) verendum scilicet esse, ne non accurate adimpleantur omnes promissae conditiones, qua de re hic loci variae voces sparguntur, quis autem de praestatione promissorum acceptantibus cavebit; Alium quoque scrupulum movet futura Imperatoris mors, quae si quocunque tempore, fortasse brevi, accidat, metuendae sunt variae revolutiones et turbae funestae, quae Academiae nunc fundatae interitum minantur. Hac super re mentem Tuam lubens intelligam, ut cum ea consultationes cum filio ineundas conferre queamus. Ubi intellexero Te certissime iturum in Russiam, id magni apud me ponderis erit, ut filio meo Tui exemplum imitari suadeam.
Miror temeritatem Hermanni munus Praesidis ambientis, quem quippe omnium maxime inidoneum censeo; non tantum destitutus est habitu isto qui requiritur ad res gerendas, sed a natura quoque moribus est instructus non cuique arridentibus; si longa consuetudine, cum ipso usus fuisses, ut ego feci, facile in eo aliquid observasses quod Galli vocant "Un air pedantesque"; An hac indole placere possit Russ. Monarchae valde dubito. Postquam ab aliquot annis in Republica[6] nostra lex est sancita ad ambitum praecavendum, ut unumquodque munus constituatur per sortem praevia nimirum electione facta per suffragia 3 Candidat., facile percipis impossibile mihi fore aliquid conferre ad propositum Hermanni juvandum munus Paedagogi quaerentis. Nescio an alter meus filius Prof. Jur. in Lycaeo Bern. frui posset lautiori salario in Acad. Francof. quam quo nunc gaudet, habet enim annuatim 800 fl.: si opera Tua et Commendatione fieri potest ut utilior et perpetua ipsi conferatur statio obstringes nos ambos haud leviter, libenter interim audiam si apertius scribere volueris, quid ea de re sentias. Vale et favere perge.
Dabam Basileae a. d. 20 Januarii 1725.
Fussnoten
- ↑ Der Brief ist nicht erhalten.
- ↑ Der Brief ist nicht erhalten.
- ↑ Laurentius Blumentrost an Daniel Bernoulli von 1724 11 03, St. Petersburg, ANN, f. 1, op. 3, Nr. 2, fo. 217 v/r. Erhalten ist nur dieser Entwurf ohne den beigelegten Brief Doppelmeyers.
- ↑ Christian Wolff an Johann Bernoulli von 1725 01 08. Wolff denkt bei der Petersburger Berufung an Daniel während er Nicolaus II für den eventuell frei werdenden Lehrstuhl Hermanns in Frankfurt in Betracht zieht.
- ↑ Diese beiden Briefe sind nicht erhalten.
- ↑ Im Manuskript steht "Republiqua"
Zurück zur gesamten Korrespondenz