Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1708.12.23)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 9. Juli 2015, 14:21 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1708.12.23
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 26*
Fussnote



kollationiert am 21. Mai 2012 Tabelle kollationiert am 24.07.2014

File icon.gif Vir Celeberrime Fautor Honoratissime.

Nescio quae me cogant fata, laudabili sine dubio me concitatum stimulo retrahunt frena, nescio quarum nam furiarum; Omnia pro Itinere Basileensi parata fuerunt ac sunt adhuc, absolutum suum contulere consensum fere omnes, quorum consilia sequi me cogit partim fortunae meae status, partim politica, animus mihi erat ipso die quo haec scribo Tigurum relinquendi, dumque constitutum mecum consilium aperio Patruis meis mercatoribus, nescio quo malo fato conspirant in unum, Ignive quasi et aqua mihi interdicunt; Rationes quas attulerunt contra, mercatorum speculationes sunt, quae videntur futiles omnibus ijs, qui solidioribus inhiant quam Sacrae Auri fami. Quid agam? oportet nolens volens aliquiddem tempori et rerum constitutioni; nisi mihi foret filius[1] (quem D. O. conservet ac protegat,) invitis quibuscunque laribus huic loco valedicerem; Expectabo mutationem eorum consilij, animum enim eorum varijs rationibus lenire contendam, ut postea subito occasionem arripiam; Eadem quae ante Annum causa fuit nunc est, praeter quod tunc temporis minus prospera nonnunquam valetudine impeditus fui. Vides ergo Fautor optume, causam retardationis mei ad Vos accessus non a me sed ab alijs Studiorum talium prorsus ignaris dependere; genuinam Tibi soli aperire nullus dubitare volui. Interim ego proprio Marte ex hactenus jactis rei Mathematicae fundamentis, utut fere trivialibus, in divina hac scientia ita proficere annitar ut postea tanto breviori tempore opus sit: Si quae consilia impertiri conanti non recusaFile icon.gifveris, erit quod ego omnes meos profectus Tuae benevolentiae adscribam, sed mihi desunt Libri, qui ad hanc materiam aliqualem viam sternunt, si scivissem quinam essent, eosdem mihi subito compararem: Utut autem hunc conscendere montem difficile sit et vel maxime anhelum, nondum tamen despero, vel maxime tum, cum benevolentia Tua meos conatus juvet.

An non ex Belgio adhuc recepisti Modum quo cespites Bituminosi tractantur, de quo te scripturum me certiorem fecisti? en enim proximo Vere circa hos strenuo laborabitur. Intenso hoc frigore ijsdem utor optimo cum successu; est revera ut scribis constantiorem, intensioremve calorem praebent ipso Ligno optimo Fagino, vel alio quovis. Sunt nobis Turffarum binae species copiosissimae, una nigricans est, et materia inflammabilis continetur inter Terram copiosam argillaceam; flammam haec Terra ab initio praebet sub coeruleam, tandemque mutatur in flammam Ligni flammae similem satis magnam; intensissimum caloris gradum haec causatur. Altera in paludosis reperitur, rubricans est, et constat meris stipitibus et radicibus plantarum scil. vitis Ideae palustris, Musci palustris, Salicum palustrium exsiccata tum dura evadit ac Lignum ipsum, flammam praebet Luculentam, calorem intensum, et (quod optimum) carbones (extinctos) solidos, et cuicunque usui accommodos; ut autem perspectiorem habeas hancce materiam, en gravitatem specificam cujuscunque speciei juxta lignorum gravitatem; Formavi equidem ex quovis genere cubulos pollicares parisinis pollicibus aequales, eosdem probe exsiccavi et post exsiccationem in libra exactissima libravi.

File icon.gif

Ligni Fagini Cubulus pollicaris = gr. xxviij[2]
Abiegni = gr. xij
populi Tremulae = gr. xxiv
Terrae primae pistatae. Cub. pollic. = g. xxv
non pistatae – – = gr. v
gr. xvj
Secundae cubulus pollicaris }= gr. viij
gr. viiij et x quae suprema est ellaxa.


Duratio autem protrahitur ultra durationem ligni cujuscunque, hoc autem notari meretur Terram pistatam nonnisi flammam subcoeruleam praebere, et ignem difficulter recipere. Jam quod quantitatem concernit praeprimis in Secunda Specie, quam primae praefero in uno solo loco sunt ultra 200 Jugera,[3] quorum quodvis = 36000 pedibus Tigur. tis.[4] Profunditas autem hujus Terrae quibusdam in locis superat 20 pedes, in alijs 10 vel 12 unde hariolari licet quantitas ista enormis quae hoc solo in loco effodi potest. Talia adhuc loca in nostro Territorio aliquot adhuc numeramus commodissime[5], haud procul a Lacu nostro[6] sita.

Interim Labitur pedetentim praesens Annus; hunc ut deponas laetissime cordicitus opto, faxit Deus ut novum infinita prosperitatum semper fluentium serie incipias, et innumeros eodem semper successu deponas, in Dei Gloria, totiusque orbis Literarij gaudium et emolumentum; oretenus File icon.gif hoc votum si proponere possem, cuicunque fortunae ante ponerem, cum autem impossibile sit, patientia erit solatium nauseosum.

Non praeterire possum me paucis abhinc septimanis receptum esse in Academiam Caesareo-Leopoldinam cum accepto Philippi cognomine, tenet Frater, qui sua dicit obsequia, Acarnanis.[7] His autem Vale et Amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem devotum Johannem Scheuchzerum D.rem

Raptim Tiguri. d. 23. Xbris 1708.

P. S. Versaliae Amicissimo Salutem et meam et fratris officiosissimam.


Fussnoten

  1. Von diesem Sohn aus erster Ehe -- Johannes Scheuchzer war von 1706 bis 1721 mit Anna Magdalena Schinz verheiratet -- ist der Name nicht bekannt.
  2. Das Zeichen für das Apothekergewicht "Unze" wurde in der vorstehenden Tabelle mit einem "℥" wiedergegeben. "gr." ist die Abkürzung für "Gran". ziij. gr. xxviij bedeutet 3 Unzen, 28 Gran usw. 1 Apothekerunze hat 480 Gran und entspricht 31,1034768 g.
  3. Jugerum = Joch oder Juchart (altes Flächenmass). 1 Zürcher Juchart (Acker) entspricht ca. 3270 m2.
  4. Gemeint ist hier das Flächenmass Zürcher Quadratfuss. 1 Zürcher Quadratfuss entspricht ca. 0.09083 m2.
  5. Im Manuskript steht "commdissime".
  6. Gemeint ist der Züricher See.
  7. Johannes Scheuchzer wurde 1708 als "Philippus II." in die Kaiserliche Akademie der Naturforscher Leopoldina aufgenommen. Sein Bruder Johann Jakob war bereits seit 1697 Mitglied und trug dort den Namen "Acarnan".


Zurück zur gesamten Korrespondenz