Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1724.10.06)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:47 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1724.10.06
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 659, Nr.49*
Fussnote Siegel. Am Briefkopf mit Bleistift in eckigen Klammern eine zweite Dokumentennummer 48



File icon keinbild.gif Viro Excellentissimo atque Celeberrimo

Dn. Joanni Bernoulli

Jac. Hermannus

S. P. D.

Non propter singulare argumentum hasce nunc ad Te mitto litteras Vir Celeberrime, a multo enim tempore studiis nostris sublimioribus incumbere non licet, quod domesticae Institutiones studiosae Iuventutis mihi pene omne tempus absorbeant, sed quoniam ad Patrem litteras do, hasce adjungere meumque cultum Tibi deferre volui laetissimus si adhuc bene valeas meque ut ante fecisti amare pergas, ego per D. gratiam optime valeo et quotidie sex horas tradendis Mathematum rudimentis impendo, et cum intra octiduum Rectoratus Universitatis mihi sit suscipiendus crescent labores. Ineunte hoc anno Imperatoris Russiae Archiater Ampliss. Blumentrostius literis suis Imperatoris jussu ad me scriptis locum mihi in Societate scientiarum Petroburgi instituta cum lautissimo stipendio annuo 2000 Rublorum quae summam 4000 fl. fere aequat mihi obtulit, si nempe Petroburgum me conferre ibique Mathemata excolere velim.[1] Etsi vero ab accipienda honorifica statione non prorsus abhorreo tamen plerisque id mihi dissuadentibus, quid facturus sim hac in re nihil adhuc certi mecum constitui: qu[in] potius nuper cum rescivissem Exper. Zwingerum ad meliorem vitam transiisse atque adeo probabiliter aliquam in Philosophica apud Vos Facultate Professionem vacaturam esse; officia mea Magn. h. t. Rectori Cl. Beckio per litteras atque adeo Universitati Patriae obtuli. Caeterum vix dubito quin ex Novellis litterariis Lipsiae hebdomadatim publicari solitis aliisve publicis instituti rationem novae illius Societatis Russicae jam resciveris et videris eam in multis ad similitudinem Academiae Regiae Scientiarum Parisiensis institutam sed audio longe amplioribus reditibus instructam esse. Caeterum hae orae nullas mihi suggerunt novitates litterarias quae Tu nescias aut potius scire cupias. Cel. Wolfius ut video etiamnunc litigandum habet cum quibusdam Theologis qui nescio quae periculosa dogmata ex ejus metaphysica pullulare contendunt. Nescio an jam habeas ultimam partem tertii Tomi Exercitationum subsecivarum,[2] hanc ob rem ad Patrem meum duo ejus exempla perferri curavi quorum unum Tibi alterumque Cel. Affini et Collegae Tuo Nicolao traderet quod acceptis hisce litteris statim faciet. Vale et me Ama.

Francofurti d. 6 Octobr. 1724.

File icon keinbild.gif

A Monsieur

Monsieur Bernoulli des Societez Royales

des Sciences de France, d'Angleterre et de Prusse

et Professeur des Mathematiques tres celebre

A Basle.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)