Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1724.07.20)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1724.07.20 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.25* |
Fussnote |
Viro Celeberrimo atque Amplissimo
Joanni Bernoulli
S. P. D.
Christianus Wolffius.
Literae Tuae, Vir humanissime, d. 11 Martii ad me datae, et Cl. Bulffingero sub sigillo volante communicatae nescio quo casu interciderunt, ut earum compos factus non fuerim. Misit tamen apographum Bulffingerus noster atque ex eo intellexi abunde, quam propenso in me fortunamque meam sis animo. Dedicationem ad Russorum Monarcham praemisi Physicae[1], quam Te accepisse memoras: sed fieri potest, ut bibliopola non singulis exemplaribus eandem addiderit, nolebam enim, eam in Germania publicari, antequam Monarchae fuisset oblata, tum etiam ne in detrimentum Academiae invalesceret rumor, quasi ea relicta in Russiam sim abiturus, cum et ad me, et ad alios literae scriberentur, quibus percontabantur ad nos venturi, num Halae sim perstiturus nec ne. Cum suspicer, Tuo exemplari eam deesse, curabo ut in posterum data occasione ejus Tibi copiam faciam. Cel. Woodwardus ex Anglia ad Cl. Menckenium scripsit, incertos etiam ibidem spargi rumores: non dubito, quin Te autore, et ibidem, et in Gallia atque Italia retundi possint, si data occasione certiora amicos doceas. Fieri potuit, ut dedicatio ad Russorum Monarcham ob encomium liberalitatis et munificentiae in Musas reddita fuerit exosa, etsi de longis militibus et vilipendentia Principis alterius ne verbulum quidem fuerit additum.[2] Ex Russia paucos ante dies tertia vice literas accepi, quibus ad amplectendam conditionem ibi oblatam invitor, cumque scruplum movissem in responsione ad anteriores, fieri posse, ut aliquando invidi in Russia a vexationibus Hallensibus ansam vexandi arripiant, praesertim quod constet Franckium ad quosdam Praesules Ecclesiae Russicae scribere solere, atque dubitandum non sit, quin fortunae meae insidias struens (quod alibi fecerit) plaustra calumniarum in me sit congesturus, ad illum removendum mihi significatur, potentissimum Monarcham[3] in co[n]ventu summorum in autoritate ecclesiastica atque civili constitutorum virorum curasse ut dedicatio praelegeretur atque mei encomio praemisso ipsis significasse, quod me ad promovendas Scientias in Russiam vocaverit, tumque viros praesertim ecclesiasticae dignitatis plurimum gavisos esse. Nominatur etiam Praesul maximae in synodo autoritatis, qui privatim de me quam saepissime honorifice sit locutus, et praesentiam meam optaverit, ut et ipse me manuductore in scientiis, quas degustavit, ulterius proficeret.[4] Sed rationes, quas ipsemet commemoras in contrarium, Vir Sagacissime, adeo praegnantes mihi videntur, ut Russorum invitationi assentiri non possim. Puto, Te interea accepisse libros,[5] quos ad Te mittendos commiseram bibliopolae, ubi ex scriptis eristicis videris insulsa futilium Sophistarum commenta, cum nocendi animo conjuncta. Langius integrum volumen patrio sermone contra me edidit,[6] in quo convitiorum et calumniarum plaustra repetit et ex Latino Germanice reddit, novaque addit. Sed ego cum futili Sophista et effraeni calumniatore serram contentionis non reciprocabo. Dum haec scribo, redduntur mihi litterae Tuae, Vir celeberrime, d. 30 Jun. 1724 datae una cum apographo illarum[7], quae interciderant. Video Te adhuc dissuadere, ut vocationem Russicam amplectar: sed ut id faciam, maximopere urgent, quibus in Russia res literaria curae cordique est. Ultimis mihi significatur, se de vocandis aliis non decreturos, nisi de mea voluntate constiterit. Si de nova hac compellatione mentio injiceretur in Novellis literariis Helveticis[8], non dubito fore, ut ea res urat adversarios, praesertim ubi mentio injiceretur una eorum, quae de prolectione Dedicationis in consessu Procerum atque Praesulum commemoravi. Quodsi sese obtulerit occasio Filiis tuis inserviendi, eam ambabus amplector manibus, cum maximam inde voluptatem essem percepturus. Filius Langianus, novus Matheseos in Academia Hallensi Professor, Franckii autoritate Professioni admotus, quae plurimum apud Regem valet, orbi erudito probaturus; se dignum hoc munere disputationem metaphysico-mechanicam[9] (ut habet titulus) publice ventilavit de necessario, contingenti ac libero. In ea nihil reperio mechanici, nisi quod horologiis applicet definitionem perpetui mobilis, quod motum semel excitatum vi structurae suae ita continuare possint, ut externo motore non sit opus. Quicquid enim per pondera et elateres movetur; id ipsius judicio non a principio externo, sed vi insita ac sua sponte movetur, propterea quod istiusmodi machinae vocentur automata. Filius Grammatici ad studia Grammaticalia a parente admotus novum argumentandi genus in Mathesin introducit, nempe ab etymo vocum. Buddeus Marpurgum non venturus, sed per alium responsurus. Multa de illa responsione ad me perscripta sunt; sed inter ea lepidissimum, quod heri nunciabatur, ipsum a Wideburgio, Mathematum Professore, petiisse, ut responsionem suam in formam geometricam redigeret, ast hunc subridentem alienae liti sese immiscere noluisse. Quodsi consultum judicaveris, ut novae compellationis Russicae mentio in Novellis literariis fiat; velim ut ea referantur tanquam Petropoli in Germaniam scripta, non tanquam per me communicata. Vale et me ama.
Dabam Marpurgi Cattorum d. 20 Jul. 1724.
P. S. Qui factum fuerit, quod, Vir celeberrime, scripta ad controversiam meam spectantia una cum altera Physices parte nondum acceperis, apud bibliopolam inquiram, cui id negotii dederam, ut ea ad Te deferri curaret.
Fussnoten
- ↑ Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von den Wirkungen der Natur, Halle 1723
- ↑ Siehe Widmung in Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von den Würckungen der Natur den Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet, Halle (Renger), 1723. In der Widmung an Peter den Grossen rühmt Wolff den Einsatz des Monarchen für Kunst und Wissenschaft, durch deren Pflege allein einem Lande aufgeholfen werden könne. Von einer Kritik an einer Vorliebe des preussischen Königs Friedrich Wilhelms I. für "lange Kerls" und einer Verachtung für Literatur und Wissenschaft ist jedoch nicht die Rede.
- ↑ Peter d. Gr., Kaiser von Russland (1672-1725)
- ↑ In Materialy I, p. 41 wird am 5. Mai 1724 berichtet, dass sich in Petersburg die Stimmung gegenüber August Hermann Francke verschlechtert habe, während die Meinung zu Wolff sich zum Positiven gewendet habe. Besonders der Bischof von Pskow habe sich positiv über Wolff geäussert und seine Lehren interessant gefunden.
- ↑ Apologetische Schriften und Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von den Absichten der natürlichen Dinge, Halle 1723
- ↑ Lange, Joachim, Bescheidene und ausführliche Entdeckung der falschen und schädlichen Philosophie..., Halle 1724
- ↑ Es handelt sich um den Brief Bernoullis von 1724 03 11
- ↑ Neue Zeitungen aus der gelehrten Welt
- ↑ Lange, Johann Joachim, Disputatio Metaphysico-Mechanica, De Necessario Et Contingenti Ac Libero, Notiones, Ad Diiudicationem Spinosismi Aliorumque Errorum Necessarias, Exhibens, Halae Magdeburgicae (Henckel) 1724
Zurück zur gesamten Korrespondenz