Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1724.05.20)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1724.05.20 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.24* |
Fussnote |
Viro Celeberrimo atque Amplissimo
Dn. Joanni Bernoulli
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Ex Cl. Bülffingero intellexi Te, Vir celeberrime aliquas per ipsum ad me litteras dedisse:[1] sed quae nesci[o] quo fato interciderint, quod maxime doleo. Interea per eundem meas acceperis, quibus significavi, me ex nundinis Lipsiensibus ad Te deferri curaturum scripta eristica in controversia cum Theologis Pietistis. Equidem non dubito fore, ut singula ad Te deferantur: cum tamen Studiosus Helveticus, qui hactenus apud nos egit, in patriam revertens petiit, ut aliquas ipsi litteras [ad] Te deferendas committerem; placuit scriptum contra Buddeum[2] hisce adjungere, ex quo de insulsis adversariorum objectiunculis judicare liceat vestratibus. Non habeo plura, quae addam. Vale igitur Vir mihi singulariter colende, atque fave.
Dabam Marburgi Cattorum d. 20 Maji. 1724.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz