Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1717.03.17)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 1. April 2015, 11:03 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1717.03.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.43*
Fussnote Siegel



File icon.gif Viro Magnifico atque Excellentissimo

Johanni Bernoulli

S. P. D.

Jacobus Hermannus

Temporis otiique commodis exclusus non nisi paucissima ad humanissimas Tuas 12mi Dec. a. p. et schedulam postscriptam nunc reponere licet, ob taediosissima in turbulento hujus Academiae statu negotia quibus singulis diebus a summo mane ad vesperam usque continue vexor per totum Rectoratus curriculum.

Ante omnia vero cum maxima animi aegritudine infortunia intellexi quae a Mercatoribus decoctoribus bonisque cedentibus, notabilium pecuniae summarum jactura perpessus es, Deumque precor, ut alios illos adversae fortunae insultus, quos imminere Tibi, metuere videris, amoliri a Te velit jamque accepta damna multijuga benedictione sua divina affatim resarcire. Etiam Pater meus non contemnendam pecuniae summam pro tenuium facultatum suarum ratione Werenfelsio Ebneteroque Sociis credidit cujus perinde ac reliqui creditores vix semissem accipiet, Deusque novit quando hoc eventurum sit. Tantum deinde videtur esse taedium quod in praesenti tua statione File icon.gif in Patria Te macerat, ut Professionem Tuam cum mea permutare optare videaris. Verum si hoc loco praesens esses nullus dubito quin aliter longe locuturus esses. Salaria Professorum sunt, fateor, vestris lautiora, ipsaque Universitatis jurisdictio multo quam in Vestra amplior utpote quam Jurisdictionem in 16 pagos etiam in Criminalibus plene exercet, Jusque ipsum Patronatus habet. Sed solidiora studia et litterae nullo fere jam sunt in pretio multisque dissidiis non literariis sed ex mera invidia ortis quies illorum turbatur quibus literae in deliciis sunt. Tibi interim pro amico occasione Rectoratus mei voto Tuo gratias ago quantas possum maximas Deum praecatus ut in Tuo quoque Divina sua gratia Tibi adesse velit qua feliciter et cum laude eundem successori tradere possis atque deponere. Clarissimum Nepotem Tuum cum applausu Professionem suam exeunte anno superiore auspicatum esse a Nobiliss. Poleno laetus accepi, sed do[leo] valde quod carissimum suum Parentem absens amiserit in coelum vocatum; haec jactura eo gravior quoque mihi accidit quod [Tu] quoque Fratrem conjunctissimum in hoc mundo amiseris. D. O. M. Vos omnes in hac afflictione efficaciter soletur.

Nimium verum est quam vellem, Illustr. Leibnitium etiam diem suum obiisse inopinata seu improvisa morte correptum d. 14. Nov. anni praeteriti, Bibliotecam cum omnibus Manuscriptis Magnae Britanniae Regi Georgio legavit ut a Cl. Wolfio nuper accepi.

File icon.gif Optassem quidem plura hisce adjicere praesertim de iis quae ad Professionem nostram pertinent, sed dum haec scribo tot diversis ab hominibus diversa negotia apud Universitatem habentibus interpellor ut vix de ulla re literaria cogitare mihi liceat. Hoc tamen minime reticere possum in nupero Tomo 8voParte secunda Diarii Hagiensis prodiisse recens scriptum Joh. Keil sub hoc titulo: Defence du Chevalier Newton. Dans la quelle on répond aux remarques de Messieurs Jean et Nicolas Bernoully, inserées dans les Memoires de l'Academie Royale des Sciences pour les années 1710 et 1711 par Jean Keil, Professeur d'Astronomie à Oxford.[1] In hoc schediasmate probare contendit. 1. Tuam Solutionem Inversi Probl. Virium Centripetarum in vacuo a Newtonia non differre sed eandem cum ea esse. (2) Facillimum esse demonstratu, quod vi centripeta existente quadratis distantiarum reciproce proportionali, curva descripta sit Sectio Conica, idque jam dudum factum esse a Newtono Prop. 17 P[rinci]piorum Ph. Nat. et a se in Transactionibus 1708, ac a Newtono iterum quam brevissime in secunda Princ. editione; contendit proinde Keilius Te primum non fuisse qui particularem hunc casum solutum dederis. (3)[2] Plurimum exagitat quod Tu cum Dn. Nepote dixeritis errorem Prop. 10 Lib. II Princ. non in ipsa solutione sed duntaxat in applicatione serierum convergentium doctrinae consistere, cujus contrarium probare videtur. Haec summatim sunt quae contra vos habet. Tu interim vale et me porro Ama.

Dabam Ffurti die 17 Martii 1717.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Bernoulli des Societez Royales

d'Angleterre, de France et de Prusse, Professeur

des Mathematiques et presentement Recteur

Magnifique de l'Université

à Basle


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Im Manuskript steht "(2)"


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)