Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1722.09.30)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:42 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1722.09.30
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Standort unbekannt
Fussnote Beilage für Chr. Wolff. P.S. fehlt in der Abschrift.



File icon keinbild.gif Nobilissimo atque Excellentissimo Viro

Georgio Bernhardo Bulffingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Redii nuperrime ad Lares meos ex Alsatia ubi aliquandiu aquis mineralibus utebar;[1] dubia qua eram valetudine aliisque impedimentis detentus ad humanissimas litteras Tuas IV Kal. Jun. datas[2] citius respondere non potui: Nunc vero demum ad me reversus calamum arripio. In eadem opinione fui Tecum Vir Nobilissime, Keillii jam mortui invectivam esse negligendam, permittere propterea nolui ut in lucem prodiret responsio quam ad eam jam paraverat Crusius noster[3] ad quem proprie res ista spectabat: Prodibit vero si quis ex Adversariis defuncti sociis silentium nostrum in deteriorem partem verterit. Si quid detrimenti fama nostra accipere posset ab istiusmodi invectivis, quis unquam inter mortales partam suam existimationem servare posset? quo magis enitescit virtutis gloria, eo propius illam insequitur invidia.

De Hartsoekero, homine fastuoso et sui pleno, audivi quidem diversis ex locis eum insurrexisse in dissertationem de Mercurio lucente in vacuo,Referenzfehler: Ungültige Verwendung von <ref>: Der Parameter „ref“ ohne Namen muss einen Inhalt haben.ipsum vero ejus libellum cui titulus Receuil de diverses pieces de physique[4] in quo me vellicat et ut audio acerrime perstringit nondum vidi: interim haud valde curo a tali me homine morderi qui nemini imo ne summis quidem viris parcit, dabitur fortassis occasio, cum videro libellum, animadvertendi propius in Auctoris indolem et stolidam ferociam. Humanitati Tuae tribuo, quod Dissertatio de mercurio, quam ille arrodit, adeo Tibi placeat, ut eam speciminis loco inquirendi in causas verum naturalium Auditoribus Tuis commendes, File icon keinbild.gif sed ridiculum est, male habere Hartsoekerum quod in illa dictus fuerit Geometriae reconditae ignarus, optarim ut se ejus gnarum demonstret edito saltem unico specimine, retractabo protinus quod de ipsius imperitia dictum est; sane quicquid hactenus dedit in physicis, nil aliud sunt quam vana et frivola commenta nullis nec Geometricis nec mechanicis principiis fulcita; Talia si comminisci sufficit, nulla habita ratione veritatis, quandoque ne verisimilitudinis quidem, et parum curando an rationibus mechanicis sint conformia nec ne, certe physici titulum nemo non merebitur, modo more Hartsoekeri in delirando sit foecundus atque luxuriare possit in confingendis sine fine hypothesibus, si vel maxime ejus conjecturae pro hypothesibus sint admittendae.[5] Rectissime dicis, Vir Clarissime, Auctorem Dissertationis ad retundendam Hartsoekeri ambitionem non debuisse omittere locum de generatione iridis secundariae Hartsoekerianum; sed scias velim cum conscriberetur festinanter Dissertatio non fuisse ad manus Librum Hartsoekeri in quo legeram ejus explicationem allegatam, atque, si fuisset, non vacasse, diu inquirendo locum, tempus terere; sed miror imprudentiam hominis locum pro loco allegantis et negare audentis quod disertis verbis extat in ipsius dilucidationibus (Eclaircissements sur les conjectures physiques):[6] Postquam enim per Te intellexi rei veritatem ab illo negari, protinus mihi comparavi librum quem non amplius habueram, neque piguit eum perlustrare donec occurreret quod in eo me olim legisse certo sciebam; Ecce igitur excerpo et transcribo ipsissima Auctoris impudentissimi verba, ut habentur in Eclaircissement sur l'article 2 du onzieme Discours du Livre second, pag. 144 et 145.

"Je croi", inquit, "pour le dire ici en passant, que lorsque nous voyons deux ou trois rangs d'Arcs-en-Ciel, cela n'arrive File icon keinbild.gif que parce qu'il y a deux ou trois sortes de gouttes d'eau qui les causent, et dont les unes étant beaucoup plus froides que les autres, causent differentes refractions et differens arcs-en-ciel, savoir deux ou trois qui sont concentriques. S'il arrive que ces gouttes soient plus froides, mais que la difference en soit petite, elles peuvent causer un seul arc-en-ciel, dont les couleurs seront brouillées."

Si quem alium ex scriptis suis allegat locum Hartsoekerus de generatione iridis secundariae, communi sententiae conformem, eum ego non vidi neque vidisse teneor, interim hinc judices Vir Clarissime, qua fronte asseverare audeat, locum illum a se allegatum esse unicum de isthoc negotio: aut poterit ne regerere, se per diversas illas irides de quibus hoc loco huc transcripto agit intelligere non illas vulgares irides secundarias quae generantur vi communis sententiae per iteratas reflexiones radiorum solarium? hoc si diceret, certe rem mere chymaericam diceret, quis enim unquam in nubibus observavit alias irides quam primarias et secundarias quae inverso colorum ordine gaudent?

Nondum videramus Matth. Barthii Diatriben Weidlero oppositam[7] cum nostra elaboraretur, longo post tempore in eam incidi, sed nihil in illa deprehendi opinioni nostrae oppositum, quod ut Tu ipse optime notasti non sit occupatum et ad illud abunde responsum in nostra Dissertatione.

Si nondum nactus es Dissertationem Dni Crosae[8] de Principio et Natura motus etc.[9] ejus Te compotem reddere possum, duo enim habeo exemplaria, indica modo mittendi viam: Nihil in illa reperies novi, nihil quoque quod singulare ingenii acumen sapiat; trivialia fere sunt omnia sed stylo declamatorio proposita, in plerisque amplectitur Auctor Cartesianorum opiniones, ita tamen ut rejiciat causas occasionales, miratus certe sum Academicos Parisienses adjudicasse praemium Auctori nil minus quam hac Dissertatione ingenium suum probante; Sed rescriptum mihi est ab Academico quodam,[10] cui idem insinuaveram, se reliquosque Judices Parisinos teneri ex voluntate Testatoris,[11] ut praemium adjudicent illi qui prae reliquis si non bene saltem minime male satisfecerit, modo ejus Dissertatio non sit omnino abominabilis (pourvû que sa piece ne soit tout à fait abominable) quod si antea scivissem, potuissem et ego aliquid tentare, nimirum Mopso Nisa datur, quid non speremus amantes? File icon keinbild.gif Ne mireris Crosum adhaerere Cartesianismo adversus Leibnitianam Virium aestimationem, talia enim sunt extra ipsius sphaeram, quippe qui in mathematicis profundioribus vix ad mediocritatem pervenit, commentandis et scriptitandis libris unice intentus. Verum utique est ad aestimationem virium considerationem temporis esse inutilem, vires consumuntur effectus sibi aequales producendo, quocunque id fiat tempore, id quod Demonstratio mea in Elementis Wolfianis edita apprime docet,[12] siquidem elastra quae ibi adhibeo a corpore data velocitate moto tendenda ita disponi possunt, ut pro arbitrio integer motus absumi possit dato quovis tempore. Hac sane sola demonstratione se tandem convictum fassus est olim Volderus Mathematicus et Philosophus Leydensis Cartesianae hypothesi pertinaciter addictus, postquam cum eo Leibnitius multo tempore litteras commutaverat, omnibus quibus solebat argumentis adductis ut novam ipsi probaret sententiam, quae autem argumenta tanquam nimis metaphysica admittere nunquam volebat Volderus, donec meam vidit demonstrationem quam Geometricam esse agnovit, agnita acquievit, relictoque errore nobis accessit.[13] Rectissime interim dicis argumentum Leibnitii facile ad identitatem temporis revocari posse, sumendo nimirum pro gravi cadente pendulum inter duas semicycloides oscillans, cujus oscillationes ut constat sunt isochronae quoscunque describant arcus; ipse ni fallor Leibnitius in suis ad me litteris ejusdem hujus medelae meminit, qua Papino aliisque adversariis inaequalitatem temporis objectantibus occurrere sperabat sed nihilo feliciori successu, quippe qui novas usque et usque difficultates obmovebant, id cum primis urgentes quod argumentum ab ascensu gravium petitum sit nimis alienum et remotum; quid enim, ajebant, si nulla esset gravitas in rerum natura, an ideo minus daretur vera aestimatio virium? Mea vero demonstrandi ratio huic objectioni non est obnoxia, utpote quae ipsa virium effectuumque natura atque motus compositione ab omnibus admissa nititur.

Scire vellem Vir Clarissime, an prodierit vitae meae Historia a Burcardo nostrate conscripta et transmissa:[14] gratum quoque mihi foret, si praeter illa sex exemplaria iconis meae, minimum duodecim adhuc alia Te curante mihi mitterentur ut amicis petentibus distribuere possim; si quid hanc in rem erogandum est lubenter restituam. Quod superest vale Vir Nobilissime et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. 30. Septemb. MDCCXXII.

P. S. Rogo, ut ad Cl. Wolfium acclusas mittere haud graveris.

[15]


Fussnoten

  1. Wahrscheinlich in Plombière
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. Hartsoeker, Nikolaus, Eclaircissemens sur les conjectures physiques, Amsterdam 1710
  7. Johann Matthäus Barth, Epistola de luce barometrorum, ut et aliis connexis argumentis, Lips. 1716. Johann Friedrich Weidler, Exercitatio de phosphoro mercuriali, praecipue eo, qui in barometris lucet, et ejus rationibus, Wittenberg 1715
  8. de Crousaz
  9. [Text folgt]
  10. [Text folgt]
  11. Name des Stifters und Statut recherchieren
  12. [Text folgt]
  13. Cf. Briefwechsel Volder
  14. Hiermit ist Johannes Burckhardt (1691-1743) als Autor der Biographie von Johann I Bernoulli ausdrücklich bestätigt.
  15. Dieses P. S. fehlt im Entwurf.


Zurück zur gesamten Korrespondenz