Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1713.02.09)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1713.02.09 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.16 |
Fussnote |
Viro Pereximio atque Celeberrimo
Jacobo Hermanno
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Paucis Te volo Vir Clarissime: gratias enim Tibi debeo duplici de nomine partim pro voto quo me mactasti occasione novi hujus anni, quem Tibi pariter cum plurimis secuturis felicissimum exopto; pariter[1] etiam pro opera Tua tam sedulo collocata in Tui successione procuranda meo Agnato. Speramus non in cassum fore laboratum postquam commendationi Tuae accesserint Parisinorum litterae commendatitiae: de quo certiores reddi gratissimum nobis erit, expectaturis adventum tuum avidissime, cujus spem facis ad proximum Pascha: atque ita Tibi futuri itineris initium et exitum felicissimum apprecor, cum forsan hae ultimae fuerint litterae quas abs me accepturus sis in Italia: forte etiam Adgnatus meus sub idem tempus huc redux erit qui jam in Gallia versatur in praedio Montmortiano apud ipsum Montmortium, qui ipsum ut scribit Parisiis evocatum per mensem unum alterumve apud se detinabit, et postea (nisi ipsius uxor impedierit) Basileam usque comitabitur mei videndi gratia, si credere fas est. Accepi nuper litteras a Cl. Moyvraeo, qui, quod antea jam intellexeram a D. Eglingero, confirmat, me nempe in Societatem Scient. Lond. fuisse cooptatum; Adgnati vero mei receptionem dilatam esse in aliam occasionem ne Patruus et Nepos pari passu ambularent, quando respondebo sciscitabor qui fiat quod Societas illa Tui prae caeteris merentis obliviscatur, atque ut Te quoque recipiant urgebo.[2] Plura nunc non addo reliqua namque reservo in Tui adventum. Interim vale atque bonis avibus reditum Tuum aggredere et absolve ex voto.
Dabam Basileae a. d. 9. Februarii 1713.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)