Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1711.05.28)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 1. April 2015, 11:03 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Hermann, Jacob, 1678-1733
Ort Basel
Datum 1711.05.28
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.9
Fussnote 2 S. PS im Format 18 x 16 cm



File icon.gif Celeberrimo ac Doctissimo Viro

Jacobo Hermanno

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Soceri mei p. m. obitus, qui nuper accidit postquam longo laborasset morbo, diuturnioris mei silentii causa fuit, adstans quippe ejus lecto pene dies noctesque (prout id pietas requirebat) vix tantum otii habui ut calamum arriperem, interim ne nunc quidem pristinam recuperavi quietem quam de novo interrupit Haereditatis inventatio et divisio, ne autem me Tui penitus oblitum credas, en pauca quae ad binas tuas epistolas hac vice reponenda habeo; Gratias ago ante omnia pro communicatione eorum quae Bernardus habet de barometro meo luminoso ex occasione cavillarum Hartsoekeri; Tutemet ipse tam apte causam meam agis contra hunc cavillatorem, ut alia defensione me non egere putarim, in litteris meis ad Ampl. Leibnitium postea datis[1], quam exscribendo fere totam Tuam epistolam eamque ipsi communicando, addidi tantum majori jure mihi deberi inventionem phosphori mercurialis, non obstante casuali illa observatione Picardiana luminis in aliquo barometro jam tot annis ante me facta, quam Americus Vesputius sibi vindicaverit nominis sui impositionem orbi recens detecto, cujus tamen prima detegendi occasio Columbo ex merito debeatur. Hartsoekerus nimis utique suum livorem ostendit, cum vult me plagii tacite postulare, quasi aliud nihil egissem quam suppresso Picardi nomine ejus Phaenomeni detectionem mihi arrogare, cum tamen eum aperte nominaverim et fassus sim illud mihi ansam praebuisse omnium meorum inventorum et experimentorum postea factorum; quando scilicet veram illius phaenomeni causam investigavi primo, et deinde modum excogitavi omnia barometra reddendi luminosa, tandemque artificium monstravi File icon.gif parandi phosphorum perpetuum mercurialem portabilem, qui jam passim in Anglia et Belgio ex praescripto meo ab Artificibus paratur et venditur; quod si hoc pro nihilo sit habendum, erunt aut omnia inventa curiosa rejicienda, aut Hartsoekerus erit invidus et futilis obstrectator. In Tua mechanica fludiorum,[2] si forte praelum nondum evaserit, posses ob materiae affinitatem vindicias tuas mei phosphori contra cavillatorem commode alicubi adjicere, quo me non parum obstringes. Turpiter nimis prodit suum livorem simul et ignorantiam, quando Newtonum ejusque opus cedro sane dignissimum tam inepte traducit; Newtonus quidem ridebit hujus hominis vanitatem, utpote satis persuasus suum opus ad seram posteritatem perventurum, quando Hartsoekeri cacatae chartaae partim tineis blattisque corrosae, partim in cucullos piperinos si non in turpiorem usum ob verecundiam non dicendum jam dudum consumtae fuerint: audio Hartsoekerum miras fovere opiniones, quod quidem mirum non est in homine ageometreto[3], et omnis Matheseos cognitionis experti, conseruit manus cum Ampl. Leibnitio, quem refutare ausus est, miror vero Virum hunc eo se demisisse ut nugatorem aliqua responsione dignaretur. Sed haec de eo sufficiant.

Ex Rev. Tuo Parente[4] intellexi, quod Scheuchzero juniori[5] ex urbe vestra in Patriam revertenti dederis binos Grandianos libellos mihi destinatos, unum nempe de Infinitis Infin.[6] in locum ejus exemplaris quod nuper Varignonio misi, alterum recens editum de Quadratura circuli et Hyperbolae,[7] rogo Te ut Auctori meo nomine gratias agas, siquidem ex ejus liberalitate haec mihi munera veniant; praelaudatus Tuus Dn. Parens numeravit mihi Tuo nomine 52 flor. 8 asses et 9 den. pro Varignonio, quam summam (efficientem 104 lib. Gallicas et 13 solid.) prima occasione una cum alia summula quam ipsi debeo remittam Parisios per File icon.gif litteras cambiales: accepi quoque jussu Tuo libellum moyen de rendre les rivieres navigables[8] nitidissime compactum, loco ejus quem Tibi misi jam vetustum et usu detritum; quod ego etiam in beneficiorum a Te acceptorum censum refero.

Gaudeo Te agnovisse errorem Tuum commissum in solutione problematis a Verzaglia propositi, qui licet levis videatur pro ponendo in applicatione tamen ut ipse recte notas magnum et notabile infert discrimen a vero abludens. Quando dixi sumendum esse , pro aliam non consideravi vim centripetam quam arcualem hoc est perseverantem, quid enim ego per tangentialem intelligam jam olim Tibi aperui, neque cogitata mea Tibi displicuere ubi concepi vim tangentialem (quamquam nunc videam Ampl. Leibnitium aliudquid per eam intelligere, nempe dimidium arcualis) tanquam elementum arcualis, quicquid autem sit reperio sumendum esse , non vero , pro vi centripeta perseverante, suppositis nempe tempusculis constantibus, interim hic casu tantum accidit quod nullam solutionibus diversitatem inducat sive ponatur sive nam aliis occasionibus magnum discrimen reperires. Problema meum de mobili moto in curva ubi duo plurave sunt centra virium in medio sive resistente sive non resistente rectissime solvisti, per methodum meam, quam ob simplicitatem et elegantiam suam Tibi placere gaudeo, Tuam solutionem meae conformem reperio nisi quod ante ponendum sit signum ambiguum ubi superius pro ascensu mobilis seu recessu a centr[is], inferius vero pro descensu seu accessu ad eadem sumendum est: res non evadit difficilior si centra supponuntur non in eodem plano. Cl. Varignonius cui idem proposueram problema meamque methodum simul indicaveram me pariter quasi obruit magna farragine corollariorum ex formula sua priori tuae simili deductorum quamvis sponte fluentium, interim non nisi imperfecte problema solvisse dici potest, nam de altera formula quae ad determinationem ipsius in priori formula necessario requiritur, nihil omnino habet, quod miror, cum methodum meam (per quam priorem haud dubie invenit quamvis hoc dissimulet pro more suo) ipsi satis aperte explicaverim caeterum non male conjicis problema indeterminatum esse si ex data File icon.gif curva quaerantur vires; reapse enim indeterminatum esse si plura sunt centra virium facile demonstrari potest. Gratum fuit intelligere observationes meas in propositiones aliquas Newtoni Tibi non displicuisse; Dn. Varignonius eas cum scripto meo de viribus centralibus publicare gravatur, metuens scilicet ne offensurus esset Newtonum, ego vero regessi Newtonum non aegre laturum modestam meam adimadversionem per quam et ipse et publicum ab errore liberari posset. Lepidum est omnino P. Grandum eundem errorem errasse quem erravit Craigius, Moyvraeus et Tu ipse, si bene memini, in litteris olim Tuis ad me Groningam scriptis, pro solvendo problemate curvarum transformandarum[9], miror vero illos omnes paralogismum non vidisse, quem tamen, quam primum ejus solutio, cujus specie ipse fere delusus fuissem, sese mihi offerebat, statim tamen postea animadverti et detexi: si P. Grandus Miscellanea Berolinensia (quae Tibi jam accepta spero) inspexisset, ab errore sibi cavisset.

Ampl. Leibnitius scribit mihi, parari materiam pro secundo tomo Miscellaneorum, et Te quoque juxta me hortatur, ut mature suppedites, si quid in iis publicatum cupias.[10] Addit Te vocatum iri ad professionem matheseos Francofurtanam ad Oderam in locum Sturmii aliorsum vocati, quod mihi confirmat Rev. Tuus Pater, simul innuens Te ab ea acceptanda non adeo alienum esse, quod si ita sit gratulor ex animo felicemque successum voveo, commendatum habens agnatum meum pro Tuo successore Patavii. Audiveris sine dubio mutationes in nostra Academia obortas, decessu D. D. Wetstenii Theologi, et Harderi, illius sedem vacantem ambiunt Cl. Iselius et Freyus; hujus vero Cl. Stehelius, Eglingerus Filius et forte alii.[11] Cl. Varignonius desiderat librum recens editum in Italia sub titulo Neo-Statica Auctore Hieronymo Saccherio e Societate Jesu, Mediolani apud Josephum Pandulphum Malatestam in 4to,[12] atque Te per me rogat, ut eum pro se emere velis, et huc mittere postea a me porro mittendum Parisios; Meditatur novam editionem suae Mechanicae, cujus tantum ideam (Projet) ante complures annos edidit[13], in hunc finem optat Saccherii Neostaticam. Vale Vir Clarissime et me amara perge.

Basil. a. d. 28 Maij 1711.

P. S. Hisce meis litteris jam ad finem perductis mihi traditur fasciculus a Cl. Scheuchzero juniore huc missus continens cum litteris suis binos tractatus Patris Grandi. In priori deest Ico Cl. Auctoris quam vidi in exemplari Dn. Varignonio misso, alter de quadratura circuli et Hyperbolae nonnihil commaculatus est a madore, cujus culpam rejicit Scheuchzerus in procellosum aliquem imbrem, ex quo non sine magno vitae suae periculo in monte S. Gothardi evaserit. In fine hujus tractatus videre est appendicem II de transformatione arearum et curvarum; miror Auctorem prolixum adeo esse in re tam facili, quid enim facilius vel ipsi Tyroni, quam aream aliquam algebraicam in innumeras alias Algebraicas aequales transformare? sed et miror eundem tanto conatu paralogismum agere quem tu ipse notas dum transformationem ipsarum curvarum suscipit, sed quam infelici successu! recedens scilicet inscius in eandem curvam aliis tantum coordinatis expressam. Latet error quem primo aspectu detego in Theorem. 14 et[14] 20 a Craigio, Moyvraeo et aliis dudum, ut jam dixi, commissus. Dicit Cl. Grandus D. Lorenzinum cum quo communicaverit multiplicem suam (sed infaustam) solutionem, et ipsum hoc problema multo generalius solvere aggressum esse, scire equidem percuperem num in solvendo felicior fuerit Lorenzinus, de quo valde dubito; improbat Grandus postulatum meum quo assumo "curvam algebraicam in partes quotcunque aeque amplas secari posse", quis autem non videt rem semper algebraice possibilem esse? ego interim non laborabam de effectione problematis mere algebraici, sed eam tanquam extra institutum meum supponebam. File icon.gif Quam vero constructionem tradit Grandus curvae meae reptoriae nihilo justiorem censeo, utpote quae nititur postulato de maxima ordinata Algebraice dabili in curva Algebraica, quod majori jure admitti non potest quam meum[;][15] ridiculum denique est quod dicit Grandus veteres Mathematicos ad geometricam problematum solutionem aegre admissuros fuisse motus meos reptorios, hos enim motus non adhibui ad solutionem sed ad solutionis effectionem, quod idem etiam Craigio eandem difficultatem obmoventi respondi, qui nunc rebus omnibus rite examinatis acquiescit. Editur Lipsiae Relatio menstrua Germanica novorum Librorum, sub titulo Newer bücher saal etc. hac ipsa hora incido in aperturam VII (die VIl Öfnung) ubi reperio Schediasma Tuum de problemate virium inverso ex Italico Diario excerptum et germanice versum Illud ita incipit "Methode die strassen der Planeten zu finden etc. auß dem Giornale de Letterati etc."[16] inter alia haec habes "Ich weiß wohl daß der H. Newton so hin eine gewisse gelehrte solution dieses problematis in der 41. Prop. Lib. I De Prin. Phil. Nat. p. 127 gegeben, aber mir ist nicht bekant auf waß art man weisen könne daß die bloßen Sectiones dem Problemati genug thun können, wie mir der H. Bernoulli in seinem letsteren brieff, aber ohn alle demonstration geschrieben, also daß ich zweiffle, ob die solution desselben viel von der H. Newtons unterschieden seye etc." spero autem ex quo meam solutionem vidisti Te non amplius dubitaturum eam valde diversam esse a Newtoniana, et me clarissime demonstrasse solas sectiones conicas problemati satisfacere imo me primum illud demonstrasse et de hoc problemate inverso cogitasse, quod ergo data occasione publice monere velis, et simul praecipitantiam Tuam corrigere, quando etiam oblitus es addere quantitatem constantem ad integrale primae aequationis


Fussnoten

  1. Johannn Bernoulli an Leibniz 1711 02 28
  2. [Text folgt]
  3. gräzisieren
  4. German Hermann (1686-1771).
  5. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  6. Grandi, Guido, De infinitis infinitorum, et infinite parvorum ordinibus disquisitio geometrica in qua, variis utriusque generis gradibus demonstratis, tum methodi infinitesimalis fundamenta ostenduntur, tum praecipue plusquam infinita spatia hyperbolica Wallisii, adversus nuperrimos eorundem impugnatores, vindicantur ..., Pisis (F. Bindi) 1710.
  7. Grandi, Guido, Quadratura circuli, et hyperbolae per infinitas hyperbolas, et parabolas quadrabiles geometrice exhibita, et demonstrata. ..., Pisis (F. Bindi) 1710.
  8. [Text folgt]
  9. [Text folgt]
  10. [Text folgt]
  11. [Text folgt]
  12. [Text folgt]
  13. [Text folgt]
  14. ein zweites "et" wurde hier weggelassen
  15. [Text folgt]
  16. Na. 017 (deutsche Version von Na. 012)


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)