Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1721.03.15)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:40 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burckhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1721.03.15
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.159-160
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

J. Burcardo Menkenio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Misi ante octiduum ad Cl. Bulffingerum Mathematicum Tubingensem Apologiam meam ab Amico quodam conscriptam contra Taylori Angli nuperas declamationes et imputationes injustas quibus me graviter oneravit.[1] Promisit Bulffingerus se scriptum hoc sine mora Lipsiam transmissurum,[2] quod ubi ad vos pervenerit, poterit statim communicari cum Celeb. Wolfio, num forsan aliquid addere aut immutare voluerit, agitur enim non mea tantum sed communis fere Germanorum Mathematicorum causa. Rogo interim ut quam citissime typis vestris excudatur, invenient ibi Geometrae varia scitu dignissima cum ad ipsius matheseos incrementa tum ad inventorum Historiam spectantia, quae ab omnibus, si invidos Anglos exceperis, non sine voluptate legentur; Errata typographica praecaveantur, praesertim circa calculos Analyticos; multa irrepserunt in ea, quae superiori anno a me missa impressistis, quorum nunc catalogum misissem, nisi Actorum menses et Supplementa in quibus extant pro parte nondum ad me pervenissent; mittam itaque alia vice File icon keinbild.gif cum omnia videro; quae postremo accepi se extendunt ad majum 1720 et ad sectionem septimam Suppl. Tom. VII inclus. quae sequuntur mittas mihi quaeso in triplo, scil. exemplar unum pro me, alterum pro Amico,[3] qui ea superiori anno missa accepit, tertium vero pro Agnato meo ex Italia reduci, cui dedi quae pro Bibliotheca nostra publica ante annum ad me miseras, idque ideo quia Bibliothecarius me inscio per alium eadem illa Acta emi curaverat et imposterum per eundem curabit. Notare hic debeo quod ad ea quae Agnato meo dedi desiderentur quaedam, quae per errorem in calculo Tuo tanquam cum reliquis missa supponisti, quae revera missa non sunt. Nam cum ponis in notula debiti mercatori, qui pecuniam solvit tradita, "Supplem. T. VI sect. 2 jusqu'au tom. VII sect. 7 inclus. 1 rt[h]. 12 gr." hoc ita accipis quasi a Sect. 2 Tom. VI usque ad sect. VII Tom. VII hoc est, 18 sectiones missae fuissent; interim repertae sunt tantum duae sectiones postremae Tomi VI et septem priores Tom. VII, ita ut desint praecedentes novem sectiones, nimirum a Tomi VI sectione 2da usque ad sectionem decimam inclusive; sperat Agnatus Te eas ad redintegrationem operis suppleturum.

File icon keinbild.gif Königius filius Bibliopolae nostratis, qui apud Hon. affinem Tuum D. Gleditschium per aliquot annos rei Librariae operam dedit brevi ad Lares nostros redibit, fortassis huc afferre recipiet, quae ipsi committes; Dabo operam ut per mercatorem aliquem nostrum ad nundinas vestras instantes iturum persolvatur pecunia pro Actis, quae hac vice missurus es, nondum soluta.

Quod superest vale Vir Amplissime et fave.

Dab. Basil. 15. mart. 1721.

P. S. Ecce schedulam, quam Agnatus meus hisce jam scriptis mihi tradi curavit; in illa videbis notata, quae ex Actis vestris sibi mitti desiderat. Vereor ne fasciculus ex his omnibus conflandus in nimiam molem excrescat, quam ut eo Königius se onerari patiatur, quare consultius erit ut cum mercatoris alicujus mercibus huc vehatur.

1702 Jan. Febr. mart.

1709 novemb. decemb.

1710 nov. dec.

1711, 12, 13, 14, 15, 16 integri

1717 januar. febr. mart. April

a mense Junio 1720 incl. usque ad...

Suppl. Tom. V sectiones octo posteriores

NB. Von diesen 10 sectionibus Tomi VI seind 9 sectiones schon vorm jahr bezahlt worden.

Tom. VI sectiones decem priores

Tom. VII a sectione VIII inclus. usque ad...

Indic. General. 3tii decennii


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. Scheuchzer ?


Zurück zur gesamten Korrespondenz